Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1tui totius contextu; cuius & hæc poteſt eſſe quaſi Sum­
ma; ordine licet retrogrado, ob analyſin, qua fuit re­
texendus.
Videlicet initium facis ab Aſſumptionis
Confirmatione, dum prima parte operisin refutando
Galileo es totus; proſequeris deinde probando ean­
dem Aſſumptionem tuo Experimento, dum ipſum
copiosè deducis, & exaggeras; ae tandem probas, vt
conſequens Propoſitionis deducatur ex poſito ante­
cedente, dum ſtabilire fusè conaris illam ſpatiorum
Rationem duplam; quæ etiam Concluſio eſt De­
monſtrationis.
Nihil verò neceſſe heic eſt adnotare
quemadmodum non modò Aſſumptio ſit falſa; ſed
etiam Propoſitionis conſequutio ſit nulla: cùm hoc ſit
totius controuerſiæ opus.
Itaque hac luce præmiſſa,
& tuum contextum, vt inſequamur, initium facia­
mus ab ipſa Aſſumptionis confirmatione.
IN ARTICVLOS VI. VII. VIII. De Motus
æquabiliter accelerari Definitione.
At numero VI. iam reprehendis primùm, quòd aßigna­
tam à Galileo motus accelerati definitionem minùs probem;
tum quòd eam quoque rationem, quam idem Galileus vulgò
receptam accelerati motus definitionem abſurditatis arguit,
paralogiſmum eſſe contendam.
Jdeoque numero VII. G
lilei definitionem inde numeris omnibus perfectam eſſe conclu­
dis, quòd eà ſeruatâ rectè vniformis acceleratio intelligatur.
At imprimis istud non reprehendo; ſed quòd ſuam illam
definitionem nouam nec ſufficienter, nec ea, qua par eſſet,
ratione confirmauerit.
Niſi tu illud reprehendis; non videbaris ergo dicere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index