Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001068">
                <pb xlink:href="079/01/179.jpg" pagenum="130"/>
              Significat, quod fracta magis redolere videntur
                <lb/>
              Omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.</s>
              <s id="s.001069">
                <lb/>
              Deinde videre licet maioribus esse creatum
                <lb/>
              Principiis voci; quoniam per saxea saepta
                <lb/>
              Non penetrat, qua vox volgo, sonitusque feruntur.</s>
              <s id="s.001070">
                <lb/>
              Quare etiam quod olet, non tam facile esse videbis
                <lb/>
              Investigare in qua sit regione locatum:
                <lb/>
              Refrigescit enim cunctando plaga per auras;
                <lb/>
              Nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.</s>
              <s id="s.001071">
                <lb/>
              Errant saepe canes itaque, & vestigia quaerunt.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001072">Nec tamen hoc solis in odoribus, atque saporum
                <lb/>
              In genere est: sed item species rerum, atque colores
                <lb/>
              Non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
                <lb/>
              Ut non sint allis quaedam magis acria visu.</s>
              <s id="s.001073">
                <lb/>
              quin etiam gallum, noctem explaudentibus alis
                <lb/>
              Auroram clara consuetum voce vocare,
                <lb/>
              Nenu queunt rabidi contra constare leones,
                <lb/>
              Inque tueri; ita continuo meminere fugai:
                <lb/>
              Nimirum, quia sunt gallorum in corpore quaedam
                <lb/>
              Semina; quae, cum sunt oculis inmissa leonum,
                <lb/>
              Pupillas interfodiunt, acremque dolorem
                <lb/>
              Praebent, ut nequeant contra durare feroces:
                <lb/>
              Cum tamen haec nostras acies nihil laedere possint;
                <lb/>
              Aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis,
                <lb/>
              Exitus ex oculis liber datur, in remeando
                <lb/>
              Laedere ne possint ex ulla lumina parte.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001074">Nunc age, quae moveant animum res accipe, & unde,
                <lb/>
              Quae veniunt, veniant in mentem, percipe paucis.</s>
              <s id="s.001075">
                <lb/>
              Principio hoc dico, rerum simulacra vagari
                <lb/>
              Multa modis multis in cunctas undique partis
                <lb/>
              Tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
                <lb/>
              Obvia cum veniunt, ut aranea, bracteaque auri.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>