Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 355 > >|
1
EX PRIMO
METAPHYSICAE.
198
Capite 1. (Circa Aegyptum Mathematicæ artes constitutæ ſunt; illic
enim gens Sacerdotum vacare permittitur) Notanda maximè no­
bilis Mathematicarum origo, cum ab Aegyptiorum Sacerdoti­
bus teſte Philoſopho fuerint adinuentæ, quibus occaſionem præ­
buit anniuerſaria agrorum ob Nili innundationem, diuiſio: cum enim iam
perplures dimetiendorum agrorum rationes repertæ fuiſſent, Sacerdotes
ipſi, quibus per otium licebat, illarum praxium demonſtrationes cœperunt
perueſtigare, ſicque; paulatim poſtea Geometria amplius exculta adoleuit;
quæ deinde ijſdem ad res aſtronomicas perſcrutandas adiumento fuit, hacque;
ratione reliquas etiam in mathematicas inciderunt.
199
Cap. 2. (Sicut de præſtigioſis, quæ per ſe mouentur, illi qui nondum ſpeculati
ſunt cauſam) verbis illis (Quæ per ſemouentur) vnica dictio Græca reſpondet,
Automata.
erant autem Automata apud veteres Gręcos machinæ quędam,
quæ à Mathematicis Mechanicæ artis occultis quibuſdam ingenijs, ea arte
conſtruebantur, vt à ſeipſis de loco ad locum, ac ſi viuæ eſſent ſpontè pro­
grederentur; vnde, & automata, quaſi ſpontanea dicebantur.
Extat adhuc
de huiuſmodi machinis liber Heronis Alexandrini, quem nuper ex græco
latinum reddidit doctiſſimus Abbas Guaſtallenfis.
de huiuſmodi artificioſis
operibus, quibus ſæpè priſci ita admirationi fuere, vt præſtigia quædam ar­
tificium ignorantibus, viderentur, intelligit hoc loco Ariſt.
200
Cap. 3. (Aut de ſolſtitijs) quid ſolſtitium, cur dicatur ſolſtitium, & cur Sol
in vtroque topico, quoad dierum incrementum, ac decrementum, & quoad
eleuationem eius, aut depreſſionem meridianam, videatur moras trahere,
quamuis noſtrum ſit explicare, ob rei tamen facilitatem omittantur.
Hoc
tantum ſcias velim ſolſtitiorum cauſam eſſe Zodiaci ad Tropicos longio­
rem adhæſionem, ideſt, quòd Zodiacus propè contactum tropicorum ab ijs
parum recedat, cum ergo Sol motu proprio ſemper per Zodiacum inam­
bulet, fit vt ipſe quoque pariter modicum à tropicis remoueatur, imò pluri­
mum ſecus illos incedat, ita vt eo tempore, quo ad eos paulatim accedit,
aut ab eis paulatim recedit, quaſi ſtare, ſiue quieſcere apud eoſdem videa­
tur: atque hinc etiam quantitas dierum, ac noctium videatur ferè nihil variari;
& noua eleuatio, aut depreſſio Solis ſupra horizontem nulla ferè appareat.
201
Ibidem (Aut de diametri incommenſurabilitate, admirabile enim omnibus vi­
detur, ſi quid, cum non ſit minimum non menſuretur, decet autem in contrarium,
& in melius ſecundum prouerbium conſumare, quemadmodŭm in his fit, cum diſcant,
nihil enim magis vir Geometricus admiraretur, quàm ſi diameter commenſurabi­
lis fieret) vide quæ de hac commenſurabilitate ſcripſi lib. 1. Priorum, ſect.
1.
cap. 1. Videtur inquit mirum à principio Geometriam aggredienti diame­
trum, & latus eiuſdem quadrati non commenſurari, cum in neutro eorum
detur minimum, ſeu indiuiſibile, videtur enim omne diuiſibile poſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index