Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1mulque verſus totum hemiſphaerium eſg, magnâ vi
movetur, eò verſùs pelli debere, quamvis ex ſe ipſis
nullam fortè habeant propenſionem ad iſtum motum;
neque enim etiam ei repugnant, ut neque materia
primi elementi, quae eſt in N; ipſa enim paratiſſima
eſt ad eundum verſus S, ibique ſpatium implendum,
quod, ex eo quòd globuli hemiſphaerii concavi eſg
verſus N ferentur, corpori Solis accreſcet.
Nec ulla
eſt difficultas, quòd, uno & eodem tempore, globuli
ſecundi elementi ab S verſus N, & materia primi ab
N verſus S, tanquam motibus contrariis debeant
ferri: cùm enim haec materia primi non tranſeat niſi
per illa anguſtiſſima intervalla, quae globuli ſecundi
non replent, ejus motus ab ipſis non impeditur; ut
neque videmus in illis horologiis, quibus clepſydra­
rum loco nunc utimur arenam ex vaſe ſuperiori
deſcendentem impedire quominùs aer ex inferiori per
interſtitia ejus granulorum adſcendat.
LXXX.
Quomodo lumen Sòlis
tendat verſus polos.
5
10
15
29[Figure 29]

Quaeri tantùm poteſt, an tantâ vi pellantur globuli
contenti in cono eNg verſus N, à ſolâ materiâ Solis,
quàm globuli ſhd verſus H ab eâdem materiâ Solis,
ac ſimul à proprio motu; quod non videtur, ſi H & N
ab S aequidiſtent.
Sed quemadmodum, ut jam nota­
tum eſt, minor eſt diſtantia verſus polos, inter Solem
&scircumferentiam coeli quod illum ambit, quàm
verſus eclipticam: ita tunc ad ſummum illa vis eſſe
poteſt aequalis, cùm eadem eſt proportio inter lineas
HS & NS, quae eſt inter MS & AS.
Unumque tantùm
habemus in naturâ phaenomenum, ex quo ejus rei

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index