Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
Antim. Certum eſt, rapidum illum motum eſſe ab æſtu; quia cum
motu
Lunæ omnino conſentit; & verò vis æſtus per Gaditanum traducta,
à
Balearibus & Sardinia coërcita, & ab anguſtiis illius tractus maris qui
inter
Africam & occiduum promontorium Siciliæ interjacet impedita,
immo
ab ipſa Sicilia repreſſa, declinat tantulùm versùs fauces freti Siculi,
in
cujus anguſtiis aqua velociùs currit, proptèr rationem ſupra explicatam;
ſimiliter
in ſinum Tarentinum æſtus aſcendit propter eandem rationem;
ad
Ravennam item & Aquileiam; quia ſitæ ſunt versùs extremum ſinum; ad
oram
Dalmatiæ, abſque tumore, aqua ſurſum versùs extremum ſinum ire vi­
detur
; ad oppoſitam verò Italiæ oram verſus oſtium & fauces deſcendere;
ſed
hic motus, ſi tamen veritati conſentit, vel ab æſtu diverſus eſt, vel ex eo
procedit
, quod æſtus in faucęs ſinûs irrumpat per lineam, quæ ad Boream ten­
dit
; & cùm ſinus ab extremo faucium collo, declinet ſiniſtrorſum versùs
Caurum
, motus etiam aquæ versùs eandem partem declinat, ſecundum
oram
Dalmaticam; in refluxu verò, quaſi circuitu facto, per oram Italiæ
oppoſitam
priori deſcendit; æſtus etiam minimus obſervatur ad Melitam,
Sardiniam
, Corſicam, Iluam, Cretam, ſed vix ad ſemipedem attollitur;
Maſſiliæ
& Tolone ad pedem integrum; quia ſcilicet cùm prædictæ inſu­
, tum preſſionis inæqualitatem inducant, tum etiam vim preſſionis tra­
ductam
ſiſtant, quid mirum, ſi aliquam vim æſtus ſentiant; & verò ad
oram
occiduam Sardiniæ & Corſicæ vis preſſionis ab Oceano traducta
impingitur
; & magna eſt maris latitudo; ſub Meridiano Maſſiliæ, quod
ſanè
ad preſſionis inæqualitatem multùm confert; accedit, quòd ſi ad
oram
Africæ, in qua eſt Hippona ſentitur æſtus, quidni ad oram Provin­
ciæ
oppoſitam?
Æſtus porrò ad oram ortivam Sardiniæ & Corſicæ, item­
que
ad Iluam procedit à preſſionis vi traducta ab extremo mediterraneo
ortivo
; ad Melitam, Cretam, Siciliam, à vi preſſionis ab vtraque parte pro­
veniente
.
In reliquo mediterraneo nullus æſtus ſentitur; in quibuſdam oris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index