Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 258 > >|
1 denique cum suavi devinxit membra sopore
somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
tum vigilare tamen nobis et membra movere
nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere
cernere censemus solem lumenque diurnum
conclusoque loco caelum mare flumina montis
mutare et campos pedibus transire videmur,
et sonitus audire, severa silentia noctis
undique cum constent, et reddere dicta tacentes.

cetera de genere hoc miracula multa videmus,
quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
nequiquam, quoniam pars horum maxima fallit
propter opinatus animi quos addimus ipsi,
pro visis ut sint quae non sunt sensibu' visa.

nam nil aegrius est quam res secernere apertas
ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.

hunc igitur contra mittam contendere causam,
qui capite ipse sua in statuit vestigia sese.

et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
unde sciat quid sit scire et nescire.
vicissim,
notitiam veri quae res falsique crearit
et dubium certo quae res differre probarit.

invenies primis ab sensibus esse creatam
notitiem veri neque sensus posse refelli.

nam maiore fide debet reperirier illud,
sponte sua veris quod possit vincere falsa.

quid maiore fide porro quam sensus haberi
debet ?
an ab sensu falso ratio orta valebit
dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est ?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index