Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 316 > >|
1
Quæ Themiſtius contra Ariſtotelem.
Cap. XXIII.
ARISTOTELEM acerrimè vrget Themistius eo in
loco, vbi dictum eſt.
Sic comparatum eſſe à natura, vt
leuia ſuopte nixu ſurſum; & grauia propria energia
deorſum ferantur, vt ad proprium, ac naturalem finem, for­
mam, & perfectionem.
Dicere enim (ait Themiſtius) gra­
uia deorſum, & leuia ſurſum concitari: quia ſit comparata
ſunt à natura, vt ad proprium locum accedant, qui eſt eorum
dem perfectio, forma, & finis, nihil est dicere, perinde ac ſi
quis cauſam percontaretur, quam ob rem, qui mala valetudi
ne laborant, ſanitati restituantur, & reſpondentem audiret:
quia ſic eſt inſitum à natura; vt qui aliquando male valeant,
bene etiam aliquando valere dicantur, cum ſint facultate ſa­
ni, quorum finis, forma, & perfectio eſt ſanitas: hic inquam
nihil audiret; quod interrogantis mentem, it a componeret, vt
nihil amplius quæreret: hæc enim pro cauſa reddita, non est
cauſa.
Fallax itaque eſt cauſa, quam Ariſtoteles reddidit:
& in fallaciam non cauſæ pro cauſa impegit; & captioſum eſt
illius argumentum.
Quæ Auerroes contra Themiſtium.
Cap. XXIIII.
AVERROES, qui Aristotelem indefenſum num­
quam relinquit, argumentorum Themistij exitum
quàm accuratissimè explicat: de cuius ſententia duo
ponenda eſſe duximus, quorum alterum illud eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index