Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1propter inſulas, in aliis verò, quia iis non favet preſſionis inæqualitas
ſenſibilis, propter ſitum: & verò quiſquis rem in hanc longo illo Medi­
terranei tractu attentè conſiderabit, ſtatim comperiet, ex præmiſſis princi­
piis optimè explicari.
Auguſtin. Hæc, quæ dicis, mirificè placent; difficilius tamen reſtat; nem­
pe in freto illo Siculo, diverſus eſt vtrimque æſtus, cùm ſimul & ſemel ab
vna parte deorſum, ab alia ſurſum ire videatur, quod nonnulli in cavitates
ſubterraneas rejiciunt, quas etiam volunt cum iis quæ Monti Æthnæ ſub­
jiciuntur, & incendio materiam ſuppeditant, per cuniculos eſſe conjun­
ctas: Vnde Abbas Maurolycus, aiunt, vnum ex alio conjiciebat; ſcili­
cet ex diverſa incendij ratione, diverſam rationem æſtus, & vi­
ciſſim.
Antim. Hoc etiam ſpero ex iiſdem principiis deductum iri; conſide­
ra enim fretum Siculum quaſi in meditullio Mediterranei ſitum, & recta
directum ab Auſtro ad Septentrionem, atque inde ad extremam Medi­
terranei oram, ortivam ſcilicet, ferè numerati triginta gradus longitudi­
nis; vnde certè ſufficiens preſſionis vis eſſe videtur; accedente præſertim
maxima latitudine ejuſdem maris, à faucibus Adriatici ad oram Africæ
oppoſitam exporrecta, vt aqua per fretum ab Auſtro ad Septentrionem
extrudatur ſimiliter vis preſſionis traducta ab Oceano per Gaditanum, re­
preſſaque, vt jam dictum eſt, à faucibus Africam inter & Sardiniam in­
terjectis, ac proinde tantulùm declinans ſiniſtrorſum, pluſquam ſuffici­
ens eſt ad extrudendam aquam per idem fretum, à Septentrione ad Meri­
diem; quamvis enim paulò obliquiùs incidat, cùm tamen priore major
ſit, licèt frangatur ab obliquo appulſu, vel potiùs ſuo modo reflectatur,
ſufficiens eſt, vt dixi, ad extrudendam aquam per fretum à Septentrione ad
Auſtrum; quid mirum igitur ſi agatur æſtus in contrarias partes, & gemini
ſibi invicem occurrant, vt jam de aliis fretis diximus?
cùm autem vtrim­
que aqua obliquè incidat, quid mirum ſi ex illius reflexione à cavo & di­
verſimodè ſito litore, ad Scyllam ſcilicet & Charybdim; diverſi aquarum
vortices & gyri conſequantur?
neque in hoc, ſaltem meo judicio, reſtat
vlla difficultas; cùm enim conſtet, prædictum motum ab æſtu eſſe,
nempe accedunt & concurrunt aquæ ſenis quibuſque horis, & cùm in
aliis fretis, æſtus etiam concurrant, negari non poteſt, quin primaria
hujuſmodi motuum cauſa ſit æſtus; nempe ex tali illapſu, concurſu, collu­
ctatione, reflexione, mirabilis motuum varietas naſcitur, vnde non tantum
24. vt non nemo dicebat, ſed longè plures obſervari poſſunt; ſed jam ad
Oceanum redeamus.
Auguſtin. Benè eſt; vnum tamen præ cæteris ex re ſcire velim, vtrùm
prædictus æſtuum concurſus in medio freto fiat.
Antim. fortè in quibuſdam hoc eveniet; ſi tamen vis æſtus eodem tem­
poris momento vtrimque ad oſtia freti perveniat; quod in Siculo facilè con­
ceſſerim, quod ſcilicet, ſub ea linea porrigatur, quæ eidem Meridiano ſub­
jacet, at verò de illo æſtu, qui fit in freto Magellanico, ſecus dicendum eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index