Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
<s xml:id="echoid-s2333" xml:space="preserve">Nec tamen in om-
<lb/>
nibus theatris ſymmetriae ad omnes rationes et effectus poſſunt reſpondere,
<lb/>
ſed oportet architectum animadvertere, quibus proportionibus neceſſe ſit
<lb/>
ſequi ſymmetriam, et quibus rationibus ad loci naturam aut magnitudi-
<lb/>
nem operis debeat temperari. </s>
<s xml:id="echoid-s2334" xml:space="preserve">Sunt enim res quas et in puſillo et in
magno theatro neceſſe eſt eadem magnitudine fieri propter uſum: </s>
<s xml:id="echoid-s2335" xml:space="preserve">uti
<lb/>
gradus, diazomata, pluteos, itinera, aſcenſus, pulpita, tribunalia, et ſi qua
<lb/>
alia intercurrunt, ex quibus neceſſitas cogit diſcedere ab ſymmetria ne im-
<lb/>
pediatur uſus. </s>
<s xml:id="echoid-s2336" xml:space="preserve">Non minus, ſi qua exiguitas copiarum, id eſt, marmoris, ma-
<lb/>
teriae, reliquarumque rerum, quae parantur in opere, defuerint, paululum
<lb/>
demere aut adjicere, dum id ne nimium improbe ſiat, ſed cum ſenſu, non
<lb/>
erit alienum. </s>
<s xml:id="echoid-s2337" xml:space="preserve">Hoc autem erit ſi architectus erit uſu peritus, praeterea in-
<lb/>
genio mobili ſolertiaque non fuerit viduatus. </s>
<s xml:id="echoid-s2338" xml:space="preserve">Ipſae autem ſcenae ſuas
<lb/>
habeant rationes explicatas, ita uti mediae valvae ornatus habeant aulae
<lb/>
regiae, dextra ac ſiniſtra hoſpitalia. </s>
<s xml:id="echoid-s2339" xml:space="preserve">Secundum autem ea ſpatia ad orna-
<lb/>
tus comparata (quae loca Graeci περιάκτους dicunt ab eo, quod machinae
<lb/>
ſunt in iis locis verſatiles trigonos habentes; </s>
<s xml:id="echoid-s2340" xml:space="preserve">in ſingula tres ſint ſpecies
<lb/>
ornationis, quae cum aut fabularum mutationes ſunt futurae, ſeu deorum
<lb/>
adventus cum tonitribus repentinis, verſentur, mutentque ſpeciem orna-
<lb/>
tionis in frontes); </s>
<s xml:id="echoid-s2341" xml:space="preserve">ſecundum ea loca verſurae ſunt procurrentes, quae
<lb/>
effciunt, una a foro, altera a peregre, aditus in ſcenam.</s>
<s xml:id="echoid-s2342" xml:space="preserve"/>
</p>
<note symbol="3)" position="foot" xml:space="preserve">Sic Cod. ms. et Ed. Sulp. vulgo magnitudine opus.</note>