Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 158 > >|
1tum videamus, ac dum Terra in Capricorno eſt, vn­
de ille gibbus nihil nobis obſtat.
Fit quoque proin­
de, vt Terra exſiſtente in Cancro, diem minimum,
hiememque habeamus, & exſiſtente in Capricorno,
diem maximum, æſtatemque, & in locis aliis eadem
proportione.
Quod perſpicuè intelliges, ſi quem glo­
bulum ſupra vulgaris ſphæræ Zodiacum reuoluen­
dum monuï, notes in boreo aliquo puncto, & ipſum
punctum compares cum Sole in medio Sphæræ de­
gere intellecto; idque dum globulum (axe eius ſibi
ſemper parallelo detento) in Cancro, in Capricor­
no, in partibus aliis Zodiaci reuolueris.
Neque mo­
rari debet Quintò, quòd ſphæra Fixarum obſeruetur
moueri in ortum; ac ſecundum Eclipticæ longitudi­
nem, lento illo motu, ob quem conſtellatio Arietis,
quæ ante bis mille circiter annos ad interſectionem
æquinoctialem erat, ab ea receſſit, diſtatque iam toto
penè ſigno, ſeu duodecima Zodiaci parte; qua ea­
dem ratione receſſerunt, ac promotæ ſunt cæteræ,
omneſque adeò ſtellæ fixæ ſedibus ſuis ſunt emotæ,
ac ſpeciatìm Polaris dicta, quæ manifeſtè effecta eſt
longè, quàm olim, polo propinquior.
Siquidem &
ſtellæ Arietis, & cæteræ omnes non ita apparent mo­
ueri, quòd motu ſibi proprio ſecundum ſignorum
ſeriem progrediantur ab æquinoctialibus punctis; ſed
quòd æquinoctialia puncta ob Terræ motum, retar­
dationemve antè expoſitam, regrediantur contra ſi­
gnorum ſucceſſionem.
Quemadmodum nempe ſeu
Terra moueatur in ortum, ſeu Sol moueatur in oc­
caſum, Sol ſemper moueri in occaſum nobis apparet,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index