Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 145 > >|
1te minùs operosâ. Cuius principium σχίσις χ̀ τμ̄σισ: in eo à
ſe differentes: quòd σχίσις ſit διαίζεσἰπὶ τὸ πλον. σχισετ γὰζ,
inquit Ariſtoteles, ὅταν ἐπὶ τὸ πλον διζη̄τ ἡ' τό διζο̄υν διζ, χα
πζοηγται ἡ διαίζεσις.
In fiſſione ergo eſt maior diviſio, |quàm
ut ad illam plagam referri poſſit: eamque diviſio anteit.
Eſt enim χί­
νησις ἀπὸ τη̄ς ἃψεως
: cùm plaga inſequitur motum: atque impulſum
habet fluentem, & à plagâ inſeparabilem.
Igitur cùm fiſſura ultra
plagam ſe extendat, non eſſe poteſt à plagâ.
Huius autem ra­
tio. quia τὸ διζ̄ν habet vim cunei: cuius ingreſſu in eam pla­
gam partes diſtrahuntur.
Et cùm fibræ in longitudinem ex­
currentes flecti nequeant; neceſſe ultra cuneum agi fiſſuram:
atque eò magis, quò fibras habent rigidiores, & minùs lentas.
Itaque ligna duriora magis finduntur, quàm mollia ac lenta: quæ
magis obliquari & flecti valent.
Vnde angulo obtuſiore, illa
verò acutiore, fiſſurâ magis productâ finiunt plagam.
Cùm
ergo inciſio fit, ferrum in fiſſurâ conquieſcit: partes verò hu­
ius ingreſſu diſtractæ, quia flecti nequeunt ob rigiditatem, neque
comprimi vulneris labra: quemadmodum fit in plumbi ſectu­
râ, illam rectitudinem ſervantes findunt partes ulteriores:
σχιστά autem dicit Ariſtoteles ὅσα χατὰ μη̄χος ἔχ τς πόζς χα
σὓς πζοσφύετ ἀλλήλοις, ἀλλὰ μηχατὰ πλάτος. Eiuſmodi ſunt li­
gna ferè omnia fibris in longitudinem protenſis: inter quas
pori ſubſtantiâ molliori & veluti fungosâ pleni interſunt, per
quas agitur fiſſura: non verò in tranſverſum per illas fibras,
in quibus non continuantur eiuſmodi pori.
Plaga autem fit à
ſectione pro ratione compreſſionis.
Igitur ligna, quæ fibras
habent directas, fiſſuram quoque agunt rectam: quòd ſi tortuosè
procedant, inæqualiter finduntur: cùm plaga viam ſequatur
mediam inter illas fibras.
At cùm ſerrâ dividuntur, à ſectio­
ne etiam inter fibras ductâ nulla ſequitur fiſſura: quia ſerratio
partes fibroſas non diſtrahit, ſed diſcontinuas facit.
Eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index