Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
< >
page |< < (118) of 677 > >|
138118GNOMONICES linquunt arcus ſemidiurnos quadrantis Eclipticæ borealis inter principium ♈, & principium ♋, inter-
poſiti;
quirurſum æquales ſunt arcubus ſemidiurnis reliqui quadrantis borealis inter principium ♎, &
principium ♋, interiecti.
IDEM prorſus dicendum eſt de latitudine ortiua, occiduave: quia ſi ſupputentur pro vno quadran
tc Eclipticę ſiue auſtralis, ſiue borealis, omnes amplitudines ortiuę occiduęve, habebuntur etiam latitu-
dines ortiuæ, ſiue occiduę pro omnibus punctis Eclipticę, vt ex demonſtr atione patet:
quia nimirum de-
clinationes punctorum vnius quadrantis Eclipticæ, ex quibus latitudines ortiuę &
occiduę ſupputantur,
æquales ſunt declinationibus reliquorum punctorum Eclipticæ, vt alibi ostenſum eſt à nobis.
PROBLEMA 14. PROPOSITIO 35.
1110
CREPVSCVLORVM magnitudines in quocunque parallelo
ad datam poli altitudinem inuenire.
QVAMVIS problema hoc per triangula ſphærica poſſit abſolui, vt in ſcholio ſequenti de-
monſtrabimus, multo tamen breuius, &
facilius idem per triangula plana rectilinea expediemus.
Sit enim Meridianus Analemmatis A B C D, cuius centrum E; diameter Horizontis A C; Ver-
ticalis B D;
axis mundi F G; diameter Aequatoris H I; diameter paralleli Solis K L, ſiue borealis,
ſiue auſtralis, circa quam ſemicirculus paralleli deſcribatur K P L, cuius centrum erit punctum
2220 M, vbi axis, &
paralleli diameter ſe interſecant; quandoquidem recta E M, perpendicularis ad
K L, ipſam K L, bifariam diuidit.
Ex puncto autem S, vbi diameter paralleli diametrum Hori-
333. tertij. zontis ſecat, erigatur ad K L, perpendicularis S Q, quæ communis ſectio erit Horizontis, &
paral-
leli.
Quoniam enim tam Horizon, quàm parallelus ad Meridianum rectus eſt, erit eorum com-
munis ſectio ad eundem perpendicularis;
atque adeo, per defin. 3. lib. 11. Euclidis, & ad diametrũ
4419. vndec. paralleli K L.
Cum ergo communis illa ſectio per punctum S, vbi ſe mutuo ſecant Horizon, &
parallelus in Meridiano, tranſeat, erit S Q, perpendicularis exiſtens ad k L, communis ſectio Ho-
rizontis, &
paralleli. Igitur K Q, arcus erit ſemidiurnus paralleli, cum intercipiatur inter Hori-
zontem, qui per punctum Q, tranſit, &
Meridianum, qui in k, parallelum ſecat. Ducatur quoque
diameter paralleli Horizontis X Y, infra Horizontem, in quo exiſtit Sol, cum crepuſculum matu-
5530 tinum incipit, vel veſpertinum deſinit, ita vt tam arcus A X, quàm C Y, comprehendat grad.
18.
Tot enim gradibus ab Horizonte abeſt Sol in initio matutini crepuſculi, vel in fine veſpertini,
vt communis eſt opinio, licet aliqui auctores minorem faciant hanc diſtantiam, &
alij maiorem,
vt refert Petrus Nonius in parte ſecunda libri de crepuſculis propoſ.
1. Secet autem diameter X Y,
paralleli Solis diametrum K L, in T, puncto, à quo ad K L, educatur perpendicularis T R, quæ
communis ſectio erit paralleli Solis, &
paralleli Horizontis, in quo principium eſt, vel finis crepu-
ſculi.
Quoniam enim tam parallelus Solis, quà parallelus Horizontis ad Meridianum rectus
eſt, erit &
eorum ſectio communis ad eundem, atque adeò per definitionem 3. lib. 11. Euclidis,
6619. vndec.&
ad rectam K L, in Meridiani plano exiſtentem perpendicularis, qualis eſt recta T R. Erit ergo
longitudo crepuſculi arcus Q R, quandoquidem Sol in puncto R, exiſtit, quando occupat Hori-
7740 zontis parallelum X Y, in quo principium eſt crepuſculi matutini, vel finis veſpertini;
& in pun-
cto Q, oritur, vel occidit.
Cum enim T R, ſit communis ſectio paralleli Solis, & Horizontis pa-
ralleli X Y, ſecabunt ſeſe mutuo hi paralleli in R, atque adeò Sol in puncto R, exiſtens vtrumque
parallelum poſſidebit.
Eodem pacto in puncto Q, exiſtens Horizontem tenebit, cum vt paulo
ante diximus, S Q, ſit communis ſectio Horizontis, &
paralleli Solis. Demittatur tandem ex K,
ad A C, perpendicularis K N, ſecans X Y, in O, eritq́;
K N, ſinus altitudinis meridianæ Solis in pa
rallelo K L, exiſtentis, hoc eſt, ſinus arcus K A;
& recta K O, compoſita ex K N, ſinu altitudinis
meridianæ, &
N O, ſinu diſtantię Solis ſub Horizonte in principio crepuſculi matutini, uel fine
veſpertini.
Sic etiam erit K S, ſinus verſus arcus ſemidiurni K Q; & K T, ſinus verſus arcus K R,
ex arcu ſemidiurno k Q, &
arcu crepuſculi Q R, quem videlicer Sol in ſuo parallelo percurrit,
88Crepuſeuli ma
gnitudo, quo
modo inueſtige
tur, Sole exi-
ſtente in quo-
cunque paralle
10.
9950 dum crepuſculum durat, compoſitus.
ITAQVE quoniam in triangulo K O T, recta S N, baſi O T, parallela eſt, erit vt k N, ſinus
altitudinis Meridianæ ad K O, rectam compoſitam ex ſinu altitudinis meridianæ, &
ex N O, ſinu
diſtantiæ Solis ſub Horizonte in principio crepuſculi matutini, vel fine veſpertini, ita K S, ſinus
verſus ſemidiurni arcus ad K T, ſinum verſum arcus compoſiti ex arcu ſemidiurno, &
arcu crepu-
10102. ſexti. ſculi.
Quamobrem ſi fiat, vt ſinus altitudinis meridianæ (quo pacto autem meridiana altitudo in-
ueniatur ex cognita declinatione Solis, in ſequenti ſcholio exponemus) ad rectam compoſitam
ex ſinu altitudinis meridianę, &
ſinu grad. 18. (tot enim gradibus ſecundum communem ſenten-
tiam Sol infra Horizontem deprimitur in Verticali per centrum Solis tunc tranſeuntis) ita ſinus
verſus arcus ſemidiurni ad aliud, habebitur ſinus verſus arcus compoſiti ex arcu ſemidiurno, &

arcu crepuſculi.
Ex hoc ergo ſinu verſo ita inueniemus quantitatem crepuſculi. Si ſinus verſus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index