Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 291 > >|
1o a, ad o c, igitur clauus eſt longè potentior in comparatione ueli
d, quam f, ergo uelum d minus agit nauim, quam f.
Sed ut extrema
ſe habent, ita medium eorum comparatione, igitur malus b e uali­
dior eſt, multo d a, & infirmior c f.
Verùm, ut dixi, ob ſitum ſimpli­
citer ualidius eſt, uelum e quam f, & etiam quia, ut dixi, altior &
craſsior ſolet eſſe, ideo multo ualidior tribus his cauſis, quàm e f:
adde quartam quòd uelum habet maius, antiquo tempore uoca­
tum acatius.
At ut etiam docui c b non eſt in medio, nec æquidiſtat
ab a d & c f, ſed inclinatur ad proram ideoque imbecillior: cum ergo
ſit æqualium, & paulo maiorum uirium, quàm c f, & tutior, & me­
lius agatur per clauum quàm c f, & ſit a d nimis iuſto imbecillis, pro­
pterea b e mali, & ueli maximus eſt uſus: adeò mali nomen per an­
tonomaſiam de ipſo ſimpliciter intelligatur.
Propoſitio centeſima uigeſima prima.
Flabelli uires, at que naturam declarare.
Sit flabellum a b c appenſum, ut ſolet, in a, & moueatur motu

quaſi circa axem p a q in parte inferiore, & aër comprehenſus ſub
b h k, & ſpatium ſit 1 m figuræ nauicularis, quæ conſtat eſſe par­
tem cylindri inanis ex formatione ab Euclide ſcripta: nam ſi pro­
poneretur p a q ad perpendiculum ſuperſtans plano, fieret circum­
ducta a b c ſuperficie, quæ eſſet lata ſuperius, ſicut etiam inferius

cylindrus: at ſuperius a b tenuis eſt, & anguſta, ergo fiet pars cy­
lindri inanis: quia non circumuoluitur, donec redeat.
Ergo per di­
cta ſuperius ſectio illius p r q s per axem eſt pars cuiuſdam elly­

pſis.
Et ſectio quæuis planæ ſuperficiei æquidiſtans a b c uelut tu,
item que æquidiſtans axi p a q eſt ſuperficies rectangula, quarum
una eſt ſimilis, & æqualis b h k, eſt in una ſuperficie cum axe p a q
alia uerò eſt æquidiſtans eidem axi maior aut minor æquidiſtanti­
um, & ipſa laterum, at que rectangula ac ſi cylindrus ſtans axi plano
æquidiſtanti ſecaretur iuxta longitudinem ſeu altitudinem ſuam:
& manifeſtum eſt, quod iſta duo plana, & eorum ſuperficies ſecant
ſe mutuò ad rectos angulos.
Com.
Lib. 11.
diff. 21.
Propoſ. 69.
Quibus conſtitutis, qui ſtabunt iuxta l, & m longitudines aëris
moti, & loci, per quem tranſit flabellum, ſentient magnum uentum,
quoniam cum corpus m x l ab extremis partibus ſit elatius a b ex­
tremis, ſtantes, & alti tangentur à uento agitato.
Si uero ſedeant, aer
primum non attinget illos, ut etiam quia ſurſum pellitur non per­
ueniet ad illos, imò diffugiet, ergo non refrigerabuntur.
Qui uerò
à lateribus l x m ſtabunt hiccinde, uelut in f g, ſi ſteterint, non refrigera
buntur, quia quando flabellum erit in l, uel m aer deſcendet, ergo fugi
et ab illis, cum autem fuerit in x, erit in loco humiliori, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index