Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1ſingulis cursûs velocitatem incitarent re­
mitterentque, aut etiam ſuum in caput re­
laberentur; id quod nondum licuit obſerua­
re.
Præterquam quod vix dixeris, quo mo­
uente tellus viciſſim commearet, citrà fabu­
larum figmenta.
At ſi contingere poſſet, vt machinarum

ope telluris centrum ex V in T transferretur,
fluminis GL aqua ex G reflueret in L, & in
eundem alueum ſe inſinuaret mare vſquę
dum tota aquæ ſuperficies continua in ſphæ­
ram inflexa conſiſteret, cum non haberet,
quò deſcenderet.
Hinc illud fit, quod cum
maria omnia (niſi fortè Caſpium velis exci­
pere, cui tamen per ſubterraneos cuniculos
cum Ponto Euxino communio eſt) ſibi in­
uicem continuata iunctaque ſint, terrâ in
partem vnam translatâ, aquæ ferè omnes in
oppoſitam recederent, vel per patentem al­
ueum dilabentes, vel etiam exundantes:
idem quippe tunc aquarum conceptaculis
contingeret, ac ſi nunc vas liquore quaſi
plenum magis & magis inclinaretur, totus
enim demùm liquor effunderetur.
Quarè
vniuerſa ferè aqua ſuperiorem locum relin­
quens in H conflueret eò velociùs, quò lon­
giùs telluris centrum T recederet ab V cen­
tro grauium ſeu vniuerſi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index