Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1Quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu,
Quam quae percipiunt oculos, visumque lacessunt:
Corporis haec quoniam penetrant per rara; cientque
Tenvem animi naturam intus, sensumque lacessunt.

Centauros itaque & Scyllarum membra videmus,
Cerbereasque canum facies, simulacraque eorum,
Quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
Omne genus quoniam passim simulacra feruntur;
Partim sponte sua quae fiunt aere in ipso:
Partim quae variis ab rebus cumque recedunt:
Et quae confiunt ex horum facta figuris.

Nam certe ex vivo Centauri non fit imago;
Nulla fuit quoniam talis natura animantis.

Verum ubi equi, atque hominis casu concurrit imago;
Herescit facile extemplo, quod diximus ante,
Propter subtilem naturam, & tenvia texta.

Cetera de genere hoc eadem ratione creantur.

Quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
Ut prius ostendi; facile uno commovet ictu
Quaelibet una animum nobis subtilis imago:
Tenvis enim mens est, & mire mobilis ipsa.

Haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis,
Quatinus hoc simile est oculis, quod mente videmus
Atque oculis, simili fieri ratione necesse est:
Nunc igitur docui quoniam me forte leones
Cernere per simulacra, oculos quaecumque lacessunt:
Scire licet mentem simili ratione moveri
Per simulacra, leonum cetera, quae videt aeque,
Nec minus, atque oculi; nisi quod mage tenvia cernit.

Nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
Mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
Haec eadem nostros animos, quae, cum vigilamus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index