Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of Notes

< >
< >
page |< < (132) of 213 > >|
138132SIM. PORTII COMMENTAR. ſub ſtillicidiis pauimenta, & omnino vbi
contingit mediocris aquarum eruptio, in
locis vmbroſis, omnia mutantur primùm
ex herbaceo in puniceum colorem:
fitq́ue
pauimentum tanquàm ſanguis nuper ma-
ctatus eſſet eo loco, quo color herbaceus
adeptus eſt concoctionem.
Poſtremo au-
tem, etiam hic valde fit niger &
cœruleus,
quod contingit &
in fructibus.
Demonſtrauit quomodo in nigris fructibus co-
lores terminantur in nigrum:
nunc explicat, quòd in
puniceis, aut in quibus color proprius eſt alius à ni-
gro, niger imperfectus ſcilicet, præcedit, &
punicei
ſuccedunt.
idq. declarat euenire non modo in fructi-
bus, verùm etiam in his, quę habent impropriam con
coctionem.
Dixit autem in generatione, quoniam in
generatione &
in eſſentia, ſpectatur colorum ordo.
Nec videtur diſputare puniceus'ne ſit poſtremus an
niger:
ſed ſolùm ſeriem, qua vnus alteri ſuccedit, in-
ſpicere.
Vel aliter, & fortè rectius, dixit in generatio-
ne, quoniam in corruptione niger color eſt omnium
poſtremus, velut ipſe docet@, vltima textus particula.

Cæterùm fortaſsis in altero codice pro ὑςερο=ι, rectius
legitur ὑ{γρ}ότερα, quod eſt, humidiores;
vt oſtendat
qui colores quibus ſuccedant humidi ratione, cum
generantur, quaſi dicat quòd color puniceus in-
digeat copioſiori humiditate, quàm niger.
atque id
ſatis conſonum eſt ſubſequentib.
NAM SVB STIL-
LICIDIIS PAVIMENTA
.)
De iis agit, quæ impro-
priè concoquuntur.
Et notandum mediocrem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index