Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
an poterunt oculos aures reprehendere, an aures
tactus?
an hunc porro tactum sapor arguet oris,
an confutabunt nares oculive, revincent?

non, ut opinor, ita est.
nam seorsum cuique potestas
divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
et quod molle sit et gelidum fervensve seorsum
et seorsum varios rerum sentire colores
et quaecumque coloribu' sint coniuncta videre.
seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
nascuntur, sorsum sonitus.
ideoque necesse est
non possint alios alii convincere sensus.

nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
aequa fides quoniam debebit semper haberi.

proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
et si non poterit ratio dissolvere causam,
cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
reddere mendose causas utriusque figurae,
quam manibus manifesta suis emittere quoquam
et violare fidem primam et convellere tota
fundamenta quibus nixatur vita salusque.

non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
illa tibi est igitur verborum copia cassa
omnis quae contra sensus instructa paratast.

denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
normaque si fallax rectis regionibus exit,
et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
omnia mendose fieri atque obstipa necesse est
prava cubantia prona supina atque absona tecta,
iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index