Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1aedificia quæ inhabitent et regis et tyranni: pleriſque in rebus
non modo inter ſe uerum et una cum plebeis priuatorum ædi
ficiis conueniunt: nonnullis etiam ab his atque inter ſe diffe
runt / prius dicendum qui conueniant poſt quid cuique ſit pro
prium.
Hoc genus ædium neceſſitatis gratia conſtitutum
interpretantur.
inſunt tamen partes aliquæ / alioquin com
mode quas uſus et conſuetudo ita uiuendi efficit / ut puten
tur penitus neceſſariæ uti eſt porticus ambulatio / geſtatio
et eiuſmodi.
ea nos quando ſic ædificationis ratio ſuadeat
non ita diſtinguemus / ut commoda ab ipſis neceſſariis ſegre
gemus.
Sed ſic ut quemadmodum in urbibus: ita et in ædibus iſtiuſ
modi / alia uniuerſorum eſſe / alia paucorum / alia ſingulo
rum dicamus.
Porticum quidem et ueſtibulum non ſeruo
rum magis uti Diorus putat quam uniuerſorum ciuium gra
tia poſitum arbitramur.
Intra ædes ambulationem aream:
atrium: ſalam quam a ſaltando dictam puto / quod in ea nu
ptiarum et conuiuiarum alacritas celebretur non uniuerſo
rum / ſed potius incolarum ſunt.
Cenacula alia liberorum
eſſe / alia ſeruorum conſtat / tum dormitiones matronarum
uirginum / hoſpitum / ſingulorum ferme ſunt.
De uniuerſa
iſtorum partitione quoad generatim pertinebat diximus
libro primo: in liniamentis numero enim amplitudine: et
ſitu pro cuiuſque uſu / apte expediantur neceſſe eſt: nunc iſta
particulatim proſequamur.
Porticus et ueſtibullim aditu honeſtabitur. Aditus cum uia
qua pateat honeſtatur / tum et operis dignitate: qua perfi
niatur interiora cenacula et cellæ et eiuſmodi locis diſpo
nentur aptis / ut immiſſa commode ſeruentur: ut bene cum
aere ſolibus uentiſque conueniant.
ut ad uſus expetitos accom
modentur
/ diſtinguenturque / ne quid commercia: aut hoſpi
tum / aut aſſiduorum iſtis dignitatem commoditatem uo
luptatemue minuant: illis petulantiam augeant / ac ueluti
in urbe forum / plateæ / ita in ædibus atrium / ſala / et generis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index