Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ciliùs eleuari, igitur omninò neceſsè eſſet vt fumus
in prædicto vacuo ſpatio aſcenderet ſursùm, veluti
eius natura exigit, & è contrà eſſet impoſſibile vt
deorsùm deprimeretur, & caderet, vt virgulæ deci­
dentes aquæ fontium flectuntur deorsùm; quia verò
hoc experientiæ repugnat non poterit dici, quòd fu­
mus ſit leuis, ſed è contrà grauis erit.
Cùm verò iņ
aere idem fumus ſursùm aſcendat, dicendum eſt quòd
ab aere ambiente grauiori in ſpecie, quàm ſit fumus
iuxtà leges mechanicas libræ aer premens per extru­
ſionem ſursùm fumum minùs grauem expellit.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXIII.
Figuram pyramidalem flammæ lucernæ non ſuadere eam à
vi leuitatis ſursùm impelli.
VErùm, quod ad formam pyramidalem flammæ
lucernæ pertinet, non videtur, quòd eius figu­
ra conica neceſſariò perſuadeat, & conuincat flam­
mam ſursùm ſponte ſua, & propria virtute leuitatis
aſcendere, nam ſiue per extruſionem ambientis flui­
di violenter, ſiuè ſponte à vi leuitatis ſursùm moue­
ri ſupponamus, retinere æquè benè poſſet eamdem̨
conicam figuram, vt inferiùs oſtendemus.
Præterea ſi
vera cauſa figuræ pyramidalis flammæ lucernæ eſſet
eius leuitas poſitiua, deberet eadem leuitas poſitiua
eumdem effectum producere in reliquis omnibus
corporibus fluidis paritèr ab ipſa impulſis, ſi tamen
reliqua ſint paria, ſcilicèt fumus non ſecùs ac flam-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index