Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138
139 125
140 126
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157
158 144
159 145
160 146
< >
page |< < of 361 > >|
138(124)
HYDRODYNAMICÆ
SECTIO SEPTIMA.
De motu aquarum per vaſa ſubmerſa, ubi exem-
plis oſtenditur, quam inſigniter utile ſit princi-
pium conſervationis virium vivarum, veliis in caſibus, quibus continue
aliquid de illis perdi cenſendum eſt.
PARS PRIMA.
De deſcenſu aquarum.
§. 1.
FInge cylindrum aquâ plenum, cujus fundum perforatum ſit, illudque
ad certam altitudinem aquæ ſtagnanti veluti infinitæ ſubmerſum, &

facile intelliges ſuperficiem aquæ in cylindro contentæ deſcenſuram,
&
quidem infra ſuperficiem aquæ exterioris, dein rurſus aſcenſuram
&
ſic porro. Hæ vero oſcillationes admodum differunt ab oſcillationibus in præ-
cedente ſectione conſideratis, in quibus nempe motus reciproci ſemper ſunt
inverſo ordine iidem cum motibus, qui præceſſerunt.
Quis autem hic præſumat
refluxum aquarum ſeu aſcenſum eundem fore, qui fuerat deſcenſus.
Talia
ſi quis ſtatueret, is certe vehementer falleretur, etiamſi vel nihil motus di-
minuatur ab adhæſione aquarum ad latera vaſis hujuscemodique aliis impe-
dimentis, non ſecus atque regulæ motuum à percuſſione pro corporibus
elaſticis valde diverſæ ſunt ab iis, quæ pro corporibus mollibus valent, utut
in utroque caſu corpora liberrime moveri cenſeantur.
Utor hoc ſimili, quod
argumentum noſtrum egregie illuſtrat:
Prouti enim regulæ motuum in cor-
poribus mollibus recte determinatur, ſi poſt colliſionem ea vis vivæ
pars deperdita cenſeatur quæ in compreſſionem corporum impenſa fuit
(neque enim hæc ut in corporibus elaſticis reſtituitur motui progreſſivo) ita
aſcenſus fluidi non minus recte definietur, ſi accurate examinetur, quantum vis
vivæ ſingulis momentis motui particularum aquearum inteſtino communi-
cetur, nunquam rediturum ad motum progreſſivum, de quo ſermo eſt.
§. 2. Cum itaque res eo deducta ſit, ut exploretur, quantum vis vivæ
in motibus iſtis reciprocis continue perdatur, diſquiſitionem ab hoc incipie-
mus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index