Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 355 > >|
1rari. poſtea tamen cum in Geometria verſatus fuerit, maximè admirare­
tur, ſi audiret diametrum eſſe lateri commenſurabilem.
202
Summa 2. cap. 3. (Pythagorici primi Mathematicis operam dedere, hæc præpo­
nebant, & in cis enutriti, eorum principia, entium quoque cunctorum putant eſſe
principia) vtinam noſtrates Philoſophi Pythagoricos imitarentur; enimue­
rò multò melius & ſibi, & Philoſophiæ conſulerent.
At verò non ſine ma­
gno artium, atque diſciplinarum omnium diſpendio à plurimis hac tempe­
ſtate deſpectui habentur; ſed quid mirum cum quas ſcientiarum omnium
alumni Pythagorei omnibus ſcientijs anteferebant; eas noſtri ſeculi quam­
plures omnibus alijs facultatibus poſthabeant.
203
Tex. 47. (Qui Geometriam diſcit aliqua præſcire contingit) ideſt definitio­
nes, poſtulata, axiomata, quæ ſunt tria principiorum genera, ex quibus to­
ta Geometria deducitur.
Ex Secundo Metaphyſicæ.
204
Tex. 14. (Quantam verò vim conſuetudo habeat, leges declarant, in qui­
bus fabuloſa, ac puerilia plus poſſunt propter conſuetudinem, quàm ſi
ea cognoſceremus) per leges intelligit cantilenas illas, quas vete­
res Muſici leges appellabant, eò quòd eas ſolas, cæteris abroga­
tis liceret lata lege decantari.
Vide declarationem problematis 15. & 28.
ſect.
19. problematum vbi tanquam in proprio loco iſta fuſius pertractabuntur.
Ex Tertio Metaphyſicæ.
205
Tex. 3. Verba huius textus, cum ſatis perſpicua ſint, ac parum ma­
thematicis indigeant, omittenda duxi.
Quod ad mathematicas
attinet, ait, eas non demonſtrare, nec per cauſam finalem, nec
per efficientem (quod intelligendum eſt de Mathematicis puris,
& ſpeculatiuis nam mathematicæ practicæ reliquas etiam cauſas, efficien­
tem, & finalem neceſſariò habere debent, quapropter ſophiſta quidam no­
mine Ariſtippus, eas irridebat, atque adeo illiberalibus, ac ſedentarijs arti­
bus poſthabebat, quæ cauſam efficientem, quia ſcilicet operantur, & fina­
lem ſcilicet quæſtum ſibi proponunt.
fuit autem iſte ex Plutarcho, & Laer­
tio primus, qui pacto pretio doceret, philoſophiamque; faceret quæſtuoſam:
ideoque; mathematicas paruipendebat, quòd neglecta cauſa efficiente, nihil
efficerent; & finali, nihil lucrarentur.
videas igitur quales ſint pulcherrima­
rum facultatum contemptores, ij nimirum, qui philoſophiæ, aut lucri, aut
ambitionis cauſa dant operam.
Quod autem Mathematicæ nihil efficiant,
nihilque; lucrentur, ne videamur vtile paruifacere, eſt omninò falſum: ſunt
enim plures mathematicæ practicæ, quæ innumera, atque admiranda efficiunt
opera, quæque; magnos quæſtus quotidie faciunt.
huiuſmodi ſunt Geometria
practica, qua menſurationes omnes vel ſolo viſu perficiuntur.
Arithmeti­
ca, cuius vſus quàm latè patet?
Muſica practica, qua quotidie ipſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index