Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1quæ à circulo mouentur, licet planitiem abſide non contingat,
ſed aut iuxta planitiem, aut ueluti trochleæ.
Etenim hoc ſe
habentes modo facillimè mouentur, & onera commouent.
An
quia parua ſui portione cùm tangit, tum offenſat circulus, ſed
aliam ob cauſam?
ea autem eſt, quæ dicta est prius, quod circu­
lus ſcilicet ex duabus effectus eſt lationibus: quamobrem il­
larum alteram pro nutu ſemper habet, & veluti continuò mo­
tum illum moueat quicumque mouent, quando ſecundum cir­
cumferentiam illum mouerint: latam enim ipſam mouent.
Eam quidem igitur, quæ in obliquum eſt, motionem, ipſum
impellit mouens: ſecundum verò illam, quæ ſuper diametrum
est, ſe ipſum mouet circulus.
COMMENTARIVS.
Vt quæſtioni reſpondeat Ariſtoteles cur corpora,
quæ rotundam, aut orbiculatam figuram obtinent,
ſecundum illam facilius moueantur, triplicem mo­
dum diſtinguit, quo ipſa moueri rotando contingit.
Pri­
mumque
eſſe docet, quo ſecundum abſidem, ſeu extimam ip­
sorum curuaturam cientur, moto ſimul etiam centro, vt
plauſtrorum rotæ, quæ ſimul cum axe feruntur.
Secundum
verò modum, ait eſſe illum, quo circularia ipſa corpora re­
cta quidem ſtantia, ſeu rectè ad horizontem conſtituta mo­
uentur circa centrum immotum; veluti ſtantes trochlea­
rum rotulæ, quæ circa manentem axem, ſeu centrum ad di­
uerſos vſus conuertuntur.
Tertium denique modum eſſe
inquit, quo circa immotum pariter centrum mouentur, non
tamen ſtando, ſed quaſi proſtrata iuxta planitiem ſoli, aut
pauimenti horizonti paralellam; ſicut rota figuli, quæ ad
impulſum pedis illius conuertitur, ac circumagitur ſupra
axim pauimento perpendiculariter affixum, ſeruando ſem­
per eandem diſtantiam ab horizonte.
Loquendo itaque de primo modo, pluribus ex cauſis, ait
Ariſtoteles præfata corpora celerius, ac facilius moueri
quàm illa, quæ rectilineas adepta ſunt figuras, ſeu rectilineis
figuris terminantur, vt triangulari, vel quadrangulari, pirami-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index