Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646
page |< < of 360 > >|
1debere fuiſſe ab eo falſam accelerati motus definitionem
institutam.
Quòd fueris autem cauſatus ipſum ſuam
illam Definitionem experientia certa, ac euidenti non con­
firmaſſe; agnoſce quæſo tu-ne certiore, ac euiden­
tiore tuam confirmâris. Tuam, inquam; namlicet eam
ſemper eſſe repetas vulgò receptam communemque; ec­
qui nam tamen illi ſunt, qui eodem tecum modo definiunt?
Galileus certè eam non vt receptam, communemque
impugnauit, ſed vt eam, quæ poſſet fortè ab aliquo ex­
cogitari.
Verumtamen id obiter.
Deinde, non minùs rectè aliter quoque vniformis accele­
ratio haberi poteſt, vt ſtatim conſtabit: Satis-ne igitur Gali­
lei definitio inde perfecta concluditur, quòd eà ſeruatâ vnifor­
mis acceleratio habeatur?
Ita profectò, ſi per eam conſtet, quid ſit motum
accelerari, & accelerari æquabiliter; neque id vulgari,
ſiue potiùs tua, de qua dicis mox conſtiturum, perinde
præſtetur.
Vt autem probes,
27[Figure 27]
quàm rectè iuxta Galilei
mentem, acceleratio illa
motus habeatur, iu­
bes concipere duas li­
neas AB, & AC,
angulum conſtituentes in
A, & tertiam VX per
anguli apicem A ince­
dentem
, & cùm prioribus
duabus angulos vtrim­
que æqualeis conſtituentem: hanc, ſeruatâ ſemper eadem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index