Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600
page |< < (113) of 184 > >|
138113 viam ſibi feciſſe. Hujus euentus hæc eſſe potuit cauſa,
quòd ei furno vel cuniculo adeò parũ altitudinis tribu-
tum erat, vt puluis non potuerit ſuas vires exerere pro
ſolito ſuperiora petendo, ſed coactus ſit, ſeſe agglo-
merando, partem debiliorem petere, illacq́;
erumpere,
cum perexiguo fabricæ damno.
Ad hujuſce ſententiæ
confirmationem, afferam id quod vſu probatum eſt,
collocato ſcilicet puluere, non tamen in magna quan-
titate, in cellis aut aliis domiciliis, quæ non ita ab omni
parte occluſa erant, ſed varias aperturas habebant, ni-
mirum januas &
feneſtras, maximam nihilominus
ſtragem edidiſſe, immò multò majorem quàm ſpe-
ratum erat.
Non dubito, quin hoc acciderit,
quia ignis eam in altum diſtantiam habuit, vt fa-
cilè vires ſuas exerere potuerit, quæ tantæ fuerunt,
vt nulla moles oppoſita ſatis efficax fuerit ad eum re-
primendum, &
repellendum ad januas & feneſtras, ſed
potiùs operatio facta fuerit pro natura illius elementi,
quod ſemper ſurſum tendit.
Quando igitur hi furni
&
cuniculi ducentur vt decet, eaq́; forma, vt hoc ele-
mentum viribus ſuis vti poſſit, non dubium eſt quin
mirabiles effectus gignant.
Sed reuertamur ad id quod
coeperamus:
dirutis lateribus, & explanata oppugna-
tione, ad aggreſſionem milites præparabuntur, benè
denſati, &
eo ordine, quem prudentiſſimus dux ju-
dicabit ex vſu eſſe.
Iam dicemus quomodo ſe
gerere debeant propugnatores, &
qui-
bus remediis judicamus
eos vti debere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index