Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
131
131 (94)
132
132 (95)
133
133 (96)
134
134 (97)
135
135 (98)
136
136 (99)
137
137 (100)
138
138 (101)
139
139 (102)
140
140 (103)
< >
page |< < (101) of 525 > >|
Sitdeinde, ſi fieri poteſt, ſolidum E, minus, quàm ſphæra A B C,
excedaturq́ue
à ſphæra A B C, quantitate F.
Intelligatur circa centrum D,
ſphæra
deſcripta L M N, minor, quàm ſphæia A B C, ita tamen, ut exceſſus,
quo
ſphæra L M N, ſuperatur à ſphæra A B C, non ſit maior quantitate F,
ſed
uel æqualis, uel minor, hoc eſt, ut ſphæra L M N, ſit uel ęqualis ſolido
E
, ſi nimirum ipſa excedatur a ſphæra A B C, quantitate F, vel maior ſolido
E
, ſi uidelicet ſphæra L M N, a ſphæra A B C, ſuperetur minori quantitate,
quam
F.
Neceſſario enim aliqua ſphæra erit, quę uel æqualis ſit ſolido E, at-
que
adeo minor, quàm ſphęra A B C;
uel minor quidem, quàm ſphęra A B C,
maior
uerò, quàm magnitudo E, quæ minor ponitur, quàm ſphæra A B C.
De-
ſcribatur
deinde intra ſphæram A B C, corpus, quod minime tangat ſphęram
1117. duod. L M N;
ita ut unaquæque perpendicularium ex centro D, ad baſes huius cor-
poris
inſcripti cadentium minor ſit ſemidiametro A D.
Si igitur à centro D,
ad
omnes eius angulos lineæ extendantur, ut totum corpus in pyramides re-
ſoluatur
, quarum baſes ſunt eędem, quæ corporis A B C, uertex autem com-
munis
centrum D;
erit quælibet pyramis æqualis (per 14. propoſ. huius) ſoli-
do
rectangulo contento ſub eius perpendiculari, &
tertia parte baſis, Et ideo
ſolidum
rectan gulum contentum ſub ſemidiametro A D, &
tertia baſis cuiuſ-
uis
pyramidis, maius erit pyramide ipſa.
Et quoniam omnia ſolida rectangu-
la
contenta ſub ſingulis perpendicularibus ex centro D, ad baſes corporis di-
cti
protractis, &
ſingulis tertijs partibus baſium, ſimul ęqualia ſunt toti corpo-
ri
, eſſiciunt autem omnes tertię partes baſium ſimul tertiam partem ambitus
corporis
;
erit ſolidum rectangulum contentum ſub ſemidiametro A D, & ter-
tia
parte ambitus dicti corporis ſphærę A B C, inſcripti, maius corpore inſcri-
pto
.
Cum igitur ambitus ſphærę A B C, maior ſit ambitu corporis ſibi in ſcripti
atque
adeo &
tertia pars ambitus ſphæræ maior tertia parte ambitus dicti cor-
poris
, erit ſolidum rectan gulum contentum ſub A D, ſemidiametro, &
tertia
parte
ambitus ſphærę A B C, hoc eſt, ſolidum E, multo maius corpore inſcri-
pto
intra ſphæram A B C:
Ponebatur autem ſphæra L M N, uel æqualis ſoli-
do
E, uel maior.
Igitur & ſphęra L M N, maior erit corpore intra ſphęram
A
B C, deſcripto, pars toto, quod eſt abſurdum.
Non igitur ſolidum E, minus
erit
ſphęra A B C.
Cum ergo neque maius ſit oſtenſum, ęquale omnino erit.
Ac propterea area cuiuslibet ſphæræ æqualis eſt ſolido rectangulo compre-
henſo
ſub ſemidiametro ſphæræ, &
tertia parte ambitus ſphæræ, quod demon-
ſtrandum
erat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index