Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1quia cùm elevatio aquarum Lunæ motum æmuletur, & cùm Luna priùs ar­
cum ortivum, quàm occiduum decurrat, inde fit, ſummam elevationem
ad oſtium ortivum primùm fieri, ac deinde ad occiduum; vnde ſequitur
concurſum æſtuum, longiùs diſtare ab oſtio Orientali, quàm Occidentali,
quod certè cum obſervationibus omnino conſentit; Nam Arnaldus Nau­
clerus non ignobilis obſervavit, concurſum æſtuum fieri ſeptuageſima ab
Orientali oſtio leuca, & trigeſima tantum ab Occidentali, longitudo quippe
freti 100 circiter leucarum eſt, accedit, quòd versùs oſtium Ortivum in ſinum
longiſſimum Oceanus deſinit; ac proinde aquam vel æſtum, quaſi admo­
to infundibulo in fretum pellit de freto Hudſonio eadem ratio militat,
cùm ab ortu in occaſum eat; ſecus de Daviſio, qui ab Auſtro ad Septen­
trionem.
Sed ad Eurippos redeo & lineas æſtuum; jam dixi ſupra, cur æſtus
in oram Guineæ incidentis linea ad Cæciam tendat; in Africum verò, inci­
dentis in oſtium fluminis Amazonum: frequentes ſunt Eurippi inter Cycla­
das, Maldivas, Moluccas, Iaponicas inſulas &c hoc enim ſolemne eſt, ſi vis
preſſionis adſit omnibus Marium anguſtiis, auguſtias autem inſulæ paſſim
ſeminatæ inducunt; igitur & determinationem ad talem lineam motus.
Hinc
per totam oram Oceani Germanici & Britannici tam diverſis & contrariis lineis æ­
ſtus illabuntur, propter inſularum obicem, locorum anguſtias &c.
Igitur inter Bra­
ſiliam
& Angolam ſub Parallelo 10. grad. Latit. Auſtralis à 20. die Aprilis ad 26.
Iulij, æſtus currit versùs Cautum, item à 26. Iulij, ad 20. Ianuarij versùs partem op­
poſitam
ſcilicet versùs Notapeliorem; à 20. Ianuarij ad 20. Aprilis in neutram par­
tem
; ratio primi eſt, quia cum prædictæ anguſtiæ ſint ferè ſub Æquatore, & cum
Sol à 20. Martij ad 22. Iunij ab Æquatore versùs Boream declinet, ſenſim lique­
ſcit Mare glaciale, quo certè glaciato, vis preſſionis minor eſt; quia arcus gla­
ciei incubantes inutiles ſunt; quid mirum ergo, ſi vis preſſionis Æthiopici præva­
leat, & aquas per fauces trudat versùs Cautum; eò enim fauces illæ ſpectant: at
circa 26. Iulij glaciato mari ſaltem ex parte liquato, creſcit vis preſſionis At­
lantici, prævalet igitur, & aquas per eaſdem anguſtias versùs Notapeliorem
retrudit; reliquo verò tempore, cùm iterum Mare versùs Boream concreſ­
cat, ac proinde vis preſſionis Atlantici minuatur, aër verò temperatæ Au­
ſtralis rareſcat, Sole præſertim perigæo, inde vis preſſionis Æthiopici mi­
nuitur, vnde perſpicua eſt compenſatio, & mare in neutram partem currit;
adde ſis mare Auſtrale incognitum etiam gelu concreſcere; vnde quoque
mutatur preſſionis ratio.
Auguſtin. Vix crediderim in alia hypotheſi cuncta hæc phænomena
ſalvari poſſe; ſed perge quæſo.
Antim. Sexto. Inter Inſulam Madagaſcar & Africam à 10. grad. Latit.
Auſtralis ad promontiorum Bonæ ſpei versùs Auſtrum it mare; habes
enim anguſtias, intra quas Eurippi currunt; cùm autem ab ortu in di­
ctam oram æſtus veniat, obliquè omnino incidit; vnde ad Auſtrum li­
neam motus determinari, neceſſe eſt; ſic enim ex tali aquarum illapſu li­
nea motus paſſim determinatur, & æſtus in Eurippum, ſi anguſtiæ ad­
ſint, degenerat.
Septimo, Ad Parallelum grad. 30. Latit. Boreal. inter Phi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index