Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 203 > >|
1
& ita conſtruitur.
Vas fit
oblongum NOPQ, diaphra­
gmate ſeu ſepto IM di­
ſcriminatum in duo rece­
ptacula ſeu vaſa, NIMQ
ſuperius, & IMOP inferius.

Superius vas labrum habet
aliquantulùm concavum
BD, in eoque foramen K.

In hac Machina diſponun­
tur tubi ſeu canales ABC,
DEL, & GF, uti figura
monſtrat, & fuſius dicitur
loco citato; impletoque
receptaculo NIMQ aquâ,
aliove liquore per K fora­
men, & diligenter clauſo
foramine K, infunditur
aqua labro BD, quæ per
canalem DEL deſcendens
in vas vacuum IOPM, premit ibidem aërem, atque expellit
per tubum FG in vas plenum NIMque aër verò ibidem pre­
mens aquam, expellit ipſam per tubum CBA &c. prout fu­
fiùs dicitur loco citato.
Similes alias Machinas damus ibidem
Machina 2. 3. & 4.
Advertimus autem in Notis ad dictam
Machinam 1. tubum DEL, per quem aqua deſcendit, longio­
rem eſſe debere tubo CBA, per quem aſcendit aqua.
Præ­
dicto Heronis fonti omnino ſimilis eſt Lucerna, quam attuli­
mus ſuprà Protheoria 2. §. 5. in qua tamen errorem aliquem
Heronis notavimus circa claviculam R, diximuſque prædi­
ctam claviculam debere deſinere in tubulum paulò longiorem,
quàm eſt tubulus OX.
Quærimus nunc hujus rei cauſam.
Fons Hero­
nis in vaſis
immediatis
47[Figure 47]
Dicam quod ſentio. Vt autem meliùs mentem meam in­
telligas, Lector, recole quæ diximus ſuprà Propoſit. 2. hujus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index