Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 258 > >|
1 prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
falsaque sit, falsis quaecumque ab sensibus ortast.
Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
sentiat, haudquaquam ratio scruposa relicta est.
Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.

corpoream vocem quoque enim constare fatendumst
et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.

praeterea radit vox fauces saepe facitque
asperiora foras gradiens arteria clamor.

quippe per angustum turba maiore coorta
ire foras ubi coeperunt primordia vocum,
scilicet expleti quoque ianua raditur oris.

haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
corporeis e principiis, ut laedere possint.

nec te fallit item quid corporis auferat et quid
detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
aurorae perductus ab exoriente nitore,
praesertim si cum summost clamore profusus.

ergo corpoream vocem constare necessest,
multa loquens quoniam amittit de corpore partem.

asperitas autem vocis fit ab asperitate
principiorum et item levor levore creatur.

nec simili penetrant auris primordia forma,
cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
et reboat raucum regio cita barbara bombum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index