Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 491 > >|
1
Si verò in noſtra hypotheſi ſpatium, quod reſpondet primæ parti tem­
poris AC ſit idem cum illo, quod reſpondet eidem parti in ſententia
Galilei, id eſt æquale triangulo CAG, ſumma ſpatiorum erit minor in
noſtra hypotheſi triangulo AFN ſex triangulis æqualibus triangulo
ACG; igitur erit vt 10.ad 16. igitur minor 1/8.
ſi verò diuidantur in 8.
temporis partes, triangulum AFN continebit 64. triangula æqualia
AXQ:
at verò ſumma quæ reſpondet noſtræ hypotheſi 36.igitur minor
(7/16). denique ſi diuidantur in 16. partes, triangulum AFN continebit
256. triangula æqualia AYZ; at verò ſumma noſtra 136. igitur minor
(15/52) ſed nunquam erit minor 1/2.
Obſeruabis obiter dictum eſſe ſuprà ſummam rectangulorum CB CI
EK EN eſſe maiorem triangulo AFN, 2.quadratis æqualibus CB;
ſi
verò diuidatur tempus in 8. partes, ſumma rectangulorum eſt minor præ­
cedenti ſummâ, toto quadrato æquali CB, id eſt 4.quadratis æqualibus
XB, id eſt 1/2 primæ differentiæ, quæ eſt ſumma duorum quadratorum
æqualium CB;
at ſi diuidatur in 16. partes, tempus AF, ſumma rectan­
gulorum eſt minor præcedente 8. quadratis æqualibus QZ, vel ſubdu­
plo quadrati CB, id eſt 1/4 primæ differentiæ quæ eſt ſumma duorum
quadratorum æqualium CB;
ſi 4. partes temporis diuidantur in 8. de­
trahitur 1/2 differentiæ, quæ eſt inter ſummam primam rectangulorum,
& triangulum AFN;
ſi diuidantur in 16. detrahitur 1/4 eiuſdem diffe­
rentiæ;
ſi diuidantur in 32. detrahitur 1/8, ſi in 64. (1/16); atque ita deinceps,
& nunquam hæ minutiæ ſubtractæ in infinitum totam differentiam ex­
haurient; hinc minutiæ iſtæ 1/2 1/4 1/8 (1/16) (1/32) (1/64) &c.
in infinitum non fa­
ciunt vnum integrum; ſed hæc ſunt facilia.
Quarta ratio, quam afferunt aliqui, eſt; quia ſi cum eadem velocita­
te acquiſita in fine temporis dati ſine augmento nouo moueatur mobi­
le;
haud dubiè acquiret duplum ſpatium tempore æquali tempori dato;
v. g. ſit triangulum AFE;
ſitque velocitas acquiſita EF in 4. parti­
bus temporis AE, vt iam ſuprà dictum eſt, ne cogar repetere:
certè ſi du­
catur velocitas EF in tempus AE, vel EL æquale;
habebitur rectan­
gulum EK duplum trianguli AFE:
ſed triangulum AFE eſt ſumma
ſpatiorum motus accelerati tempore AE, & rectangulum EK eſt ſum­
ma ſpatiorum motus æquabilis cum velocitate EF; igitur duplum eſt
ſpatium motus æquabilis, quod erat demonſtrandum.
Præterea ſi diui­
datur velocitas EF, & eius ſubdupla ducatur in tempus AE; habebitur
rectangulum æquale triangulo AFE, vt conſtat.
Reſpondeo facilè ex di­
ctis, hoc ipſum etiam ex noſtra hypotheſi proxime ſequi;
ſint enim duo
inſtantia;
haud dubie ſi non creſcit velocitas, ſecundo inſtanti æquale
ſpatium percurretur;
ſi vero ſecundo inſtanti creſcat, percurrentur illo
motu 3.ſpatia;
& cùm velocitas ſecundi inſtantis ſit dupla velocitatis primi
inſtantis, primo inſtanti ſit 1.gradus v.g. ſecundo erunt 2. gradus;
igi­
tur moueatur per duo inſtantia motu æquabili veloci vt 2. percurrentur
4. ſpatia;
igitur totum ſpatium, quod percurritur motu veloci vt 2. per
2.inſtantia eſt ad totum ſpatium, quod percurritur æquali tempore mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index