Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 579 > >|
1ma corpus fluidum, & rarum eſt, cuius continentèr

vna pars poſt aliam generatur, & eructatur à po­
ris eiuſdem titionis, pariterque fumum leuitatem̨
poſitiuam habere, & exercere ſupponunt non minùs,
quàm flamma habet, igitur neceſſariò fumus aſcen­
dens, & digrediens à titione deberet formam pyra­
midalem acquirere ſimilem ei, quam flamma lucer­
næ habet, deberetque paritèr in acumen ſubtile ſu­
periùs deſinere, quod profectò eſt falſum, & contra
ſenſus euidentiam, proſequitur enim fumus ſuum̨
iter longo tractu ſursùm abſque eo quòd in acumen
reducatur.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Id ipſum continget, ſi fiſtula aliqua aer in fundo
aquæ inſuffletur, conſpicientur enim eleuari innume­
ræ ampullæ aereę, quæ ab inuicem ſeparantur abſ­
que eo quòd pyramidalem figuram acquirant, licèt
aer non minùs quàm flamma leuis reputetur, & ab in­
trinſeco principio ſursùm moueri credatur, cùmque
vna, & eadem cauſa non poſſit diuerſos effectus pro­
ducere, concedant neceſsè eſt, figuram, quam in flam­
ma
obſeruamus diuerſam à figura fumi, & aeris per
aquam aſcendentis ab alia cauſa longè diuerſa de­
pendere, non autem à prædicto principio intrinſeco
leuitatis.
Et profectò ſi attentè perpendamus fumi, & flam­
mæ conſiſtentias, valdè inter ſe differre reperiemus,
licèt ambo ſint corpora rara, & fluida.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index