Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 403 > >|
Vt verò plantarum bene olentium hiſto­
riam
abſoluam, Ocymi mentio habenda eſt,

quòd
hæc herba bene oleat, & paſſim oria­
tur
, adeò vt vniuerſa Æthiopia illo abundet.
Videtur autem non abſque ratione vtilium
copiam
natura excogitaſſe.
Et quædam quum
vbique
abundent, mutato colore, diuerſa eſſe

videntur
quemadmodum Cyperus in Italia,
Galanga
in Babylonia, & Curcuma mediis
in
regionibus: facultate quidem & natura
eadem
, formâ verò & viribus diſſimilia.
Nam Galanga quantò robuſtior eſt Curcu­
ma
, tantò Cyperus eadem imbecillior.
Vide­

tur
tamen Cyperus Curcuma odoratior.
Sed
cœlo
, ſoloque variari plantas ſuperiùs do­
cuimus
.
Similiter & fructibus: nam Myrabo­
lani
( non ego dicam falsò Myrobalanum,

vnguentariam
glandem ) è prunorum ſunt
genere
, atque hi, vt Ariſtoteles refert, dul­
ces
ſunt ante maturitatem: in calidiſſimis
enim
regionibus orti aqueo, nec pingui hu­
mido
, raraque ſubſtantia, celerrimè conco­
quuntur
& abſoluuntur, contraria ratione
Tamarindorum
, qui ob humidum pinguius
ac
terreum ſemper acerbi manent & acidi.
Oriuntur hi in Æthiopiæ parte, quam vo­
cant
Bernagaſſum, vltra Cancri circulum
iuxta
mare Rubrum, parte Occidentaliore
inter
nemora, ex arbore prægrandi fructum
vuarum
racemis ſimilem ferente.
Oſſa, fabis
magnitudine
& forma ſimillima: cortice
etiam
, niſi quòd colos ferrugineus eſt, ac
fuſcus
: vtraque pars oui figuram
refert
: lineis nigris, vt à latere
vides
, per tranſuerſum ductis.
Cortex oſſis amarus valde, nu­
70[Figure 70]
cleus
candidus, durus, inſipidus.
Fructus
oblongus
, magnus, pruno non abſimilis.
Cyperus, Ga­
langa
&
Curcuma

eiuſdem

ſpeciei
.
Myrabolani.
Tamarindi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index