Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 145 > >|
1tem ſerratio motus compoſitus ex inciſione & fractione. Neque
enim huius dentes aſperiuſculi inter ſe ſunt paralleli; ſed alter­
natim ad latus utrinque reflexi: quò diviſio ex obliquo facta oc­
currat plagæ oppoſitæ.
Itaque partes quidem medias inciden­
do, partes verò laterales ſuâ aſperitate radendo auferunt: eaque
ratione vulneris labra, quo motum habeant liberiorem, adau­
gent.
Inciſio enim ſimplex eſt diviſio continui abſque deper­
ditione alicuius particulæ: ut cùm pomum per medium ſeca­
mus.
Differt à ſectione ſciſſura: quòd hæc ſit plaga continu­
ata; ſectio verò ſimplex & interrupta: quæ tamen ob vehemen­
tiam
excedere poteſt illam.
Vtraque eſt ſolutio unionum, ſeu
diſcontinuatio cum aliquâ compreſſione: neceſſe enim quod
incidit recipi in illamm plagam, partésque medias comprimi in la­
tus utrumque.
Corpus ſerratile eſt χαταχτὸν χαὶ θζαυσὸν neque enim
lapides, vitrum, gemmæ ſerrantur.
Nam ſerra, quâ gemmæ
mediâ arenâ ſecantur, quia dentibus caret, non niſi impropriè
dicitur.
Igitur lignis in hunc modum ſerrâ atque ſecuri diviſis,
aut cultro inciſis aſcia ſuccedit: quâ ſuperficies aſpera & inæ­
qualis aufertur.
Eſtque huius motus idem cum inciſione; ma­
gis tamen limitatus, ad menſuram ferri inciſorij ab eâ promi­
nentis.
Non enim profundiùs agitur plaga, quàm ſit illa fer­
ri longitudo: quæ contrahi & augeri pro libitu poteſt.
Im­
pulſum verò habet fluentem: cùm ſit χίνησις ἀπὸ τη̄ς ἅψως:
quam aſcia manu librata dirigit, impulſum cohibens, quò mi­
nùs latè evagetur.
Vnde maioribus aſcijs utuntur in politu­
râ: quò maior compreſſio à pondere, & à parte huius planâ &
politâ levigatio ſimul fiat.
Huic ſimilis videtur motus à tor­
no factus: idem enim eſt ſeu ferrum incidens, ſeu corpus inci­
dendum moveatur.
Eſt ergo manus veluti aſcia, quæ fulcro
innixa aciem ferri pro voto inciſuræ libratam ſuſtinet: Velo­
cior tamen huius, quàm aſciæ motus atque in circulum reductus:
qualis quidem eſſe nequit aſciæ motus ad globum poliendum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index