Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1mur; Deoque; Optimo Maximo laudes debitas concinimus. Mechanica pra­
ctica, cuius ope ingentia pondera, vel exigua vi, inuitaque; natura ſuſq; deque;
commouentur.
Perſpectiua, quæ Pictoribus, & Architectoribus adeo inſer­
uit, vt abſque ea nihil fermè audeant.
Aſtronomia tandem, ſi in praxim de­
ducatur, ex vna ſolum eclypſium prædictione, quantam vniuerſo orbi ad­
mirationem parit?
mitto hanc ſolam dierum, menſium, & annorum diſtri­
butionem, ac temporum emendationem exhibere, rem adeò Reipublicæ
Chriſtianæ neceſſariam.
206
Eodem tex. 3. (Item & in cæteris tunc ſcire vnumquodque arbitramur torum,
quorum ſunt demonstrationes, cum quid eſt ſciamus, vt puta quid tetragoniſmus,
quòd inuentio mediæ) eadem reperies ſuperius in ſecundo de Anima, tex. 12.
fuſius explicata.
207
Tex. 8. (Si enim in hoc differret ſolum Geometria à Geodæſia, quod hæc quidem
eorum eſt, quæ ſentimus, illa verò non ſenſibilium eſt) Geodæſia eſt pars Geo­
metriæ practicæ, ea ſcilicet, quæ circa diuiſionem ſuperficierum verſatur.
audi Pediaſmum de menſuratione: Terræ inquit menſuratio in duas partes
diuiditur, Geometriam ſcilicet, & Geodæſiam: Areæ namque ſecundum ar­
tem menſuratio, & terræ menſuratio eſt, & meritò Geometria vocatur.
Vnius verò, & eiuſdem areæ, ſeu loci diuiſio inter diuerſas perſonas, parti­
tio quædam eſt terræ, & iure optimo Geodæſia appellatur.
hæc ille. dicitur
autem Geodæſia à γεα, terra, & δάιω, diuido.
Vocabulum tamen iſtud Geo­
dæſiæ fuit poſtea ad latiorem tranſlatum ſignificationem: extat enim Geo­
dæſia Heronis Mechanici antiqui ſcriptoris, quampridem Baroccius lati­
nitate donauit, quæ quidem ars eſt eadem cum Geometria practica, cum
non ſolum diuiſiones, ſed menſurationes omnes etiam per dioptricam fa­
cultatem, ſeu per lineas viſuales doceat inueſtigare.
Ex Quarto Metaphyſicæ.
208
Tex. 4. (Philoſophus namque eſt, vt ille, qui Mathematicus dicitur, &
hæc enim habet partes: ac prima quædam, & ſecunda ſcientia eſt: cæ
teræ quoque conſequenter in mathematibus) inter mathematicas pri­
mæ ſcientiæ ſunt Geometria, & Arithmetica, quia ipſæ à cæteris
nulla ratione dependent; imò cæteræ ipſis innituntur, quæ ſecundæ hoc lo­
co appellantur, hæ ſunt Perſpectiua, Muſica, Mechanica, Aſtronomia.
illas
duas recentiores ſubalternantes, has verò ſecundas ſubalternatas vocant.
Exempla ſubalternationum varia attuli in Logicis tex. 20. & 23. primi Po­
ſter. vbi clarè licet intueri quid ſit ſubalternatio, vnde etiam præſens lo­
cus illuſtratur.
209
Tex. 28. (Vti diametrum commenſurabilem eſſe) legenda ſunt ea, quæ libro
primo Priorum, ſecto 1. cap. 23. de hac commenſurabilitate, & incommen­
ſurabilitate tractata ſunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index