Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
131 125
132 126
133 127
134 128
135 129
136 130
137 131
138 132
139 133
140 134
141 135
142 136
143 137
144 138
145 139
146 140
147 141
148 142
149 143
150 144
151 145
152 146
153 147
154 148
155 149
156 150
157 151
158 152
159 153
160 154
< >
page |< < (133) of 778 > >|
139133OPTICAE LIBER V.
AMplius: forma puncti uiſi in ſpeculo plano non reflectitur ad eundẽ uiſum, niſi ab uno pun-
cto
tantùm.
Sit enim a centrum uiſus: b pun
42[Figure 42]a b h e d z ctum uiſum:
z h ſpeculum. Si ergo dicatur,
quod
à duobus punctis ſpeculi reflectatur forma b
ad
uiſum a:
ſit unum punctũ d, aliud e: & ducatur
linea
à puncto uiſo ad uiſum, ſcilicet b a:
quæ quidẽ
linea
aut erit perpendicularis ſupra ſpeculũ:
aut .
[Siquidẽ cum ſpeculi ſuperficie concurrit.
cum
ſit
in plano lineæ h z per 23 n 4:
h neceſſariò uel ad
ipſam
parallela eſt, uel concurrit.
] Si non fuerit per
pendicularis
, ſcimus, quòd illa linea eſt in ſuperficie
reflexionis
orthogonali ſuper ſuperficiem ſpeculi
[quia cõnectit duo pũcta a & b, quæ per 23 n 4 ſunt
in
reflexionis ſuperficie, perpẽdiculari ad ſpeculi ſu-
perficiẽ
, per 13 n 4:
] & in una ſola tali. Quoniam ſi in
duabus
:
erit communis duabus ſuperficiebus ortho
gonalibus
:
& ſumpto in ea puncto, & ducta ab illo
linea
in alteram ſuperficierum, ſuper lineam, com-
munem
huic ſuperficiei & ſuperficiei ſpeculi, erit
[per 19 p 11] hæc linea orthogonalis ſuper ſpeculum.
Similiter ab eodem puncto ducatur linea in
alia
ſuperficie ſuper lineam, communem huic ſuperficiei & ſuperficiei ſpeculi:
erit hęc linea ortho-
gonalis
ſuper ſpeculum.
Quare ab eodem puncto erit ducere duas perpendiculares ad ſuperficiem
ſpeculi
[& ſic connexis per rectam lineam perpendicularium duarũ terminis:
erunt ipſæ ad con-
nectentem
perpendiculares, per 3 d 11:
itaque in triangulo rectilineo erunt duo anguli recti, co n-
tra
32 p 1.
] Cum ergo b a ſit in una ſola ſuperficie orthogonali: & tria puncta a, b, e ſint in eadem ſu-
perficie
orthogonali [per 23 n 4] erunt a e, e b in illa ſuperficie orthogonali:
ſimiliter [per 2 p 11]
e
d, d b, d a.
Quare e a, e b ſunt in eadem ſuperficie cum d a, d b: ſed angulus a e h eſt æqualis angu-
lo
b e d, [per 10 n 4] & angulus a e h maior angulo a d e, [per 16 p 1] quia exterior.
Quare b ed ma
ior
a d e.
Sed b d z æqualis a d e [per 10 n 4, & per 16 p 1 b d z maior b e d. ] Quare a d e maior b e d:
& dictum eſt, quod minor.
Reſtat ergo, ut à ſolo puncto fiat reflexio. Si uerò a b ſit perpendicularis
ſuper
ſpeculum:
iam dictum eſt, [13 n] quò d unicum eſt punctum in linea, à centro uiſus ad ſpecu
lum
orthogonaliter ducta, cuius forma reflectitur à ſpeculo ad uiſum.
Et iam probatum eſt, quòd
imago
illius puncti ab uno ſolo reflectitur puncto.
Quare patet propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index