Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Table of figures

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO II.
Velocitas aquae in pluribus eiusdem canalis
sectionibus, est reciproca sectionibus ipsis.74[Figure 74]
Sint A, C, canalis sectiones, diversae magnitu­
dinis.
Dico esse, ut magnitudo sectionis A ad magnitu­
dinem sectionis C, ita velocitatem in C, ad ve­
locitatem in A.
Fiat sectio B aequalis ipsi A, per quam intelliga­
tur transire aquam aequaliter velocem ut in
sectione C.
Quoniam ut quantitas aquae A seu C, ad quan­
titatem aquae B, ita est velocitas aquae in A, ad
velocitatem aquae in B seu C; sed ut magni­
tudo sectionis C ad magnitudinem sectionis B,
seu A, ita quantitas aquae C seu A, ad quanti­
tatem aquae B.
Per 2. pet. huius.
Per 2. huius.
Ergo ut magnitudo sectionis C ad magnitudi­
nem sectionis A, ita velo­
citas aquae A ad velocitatem aquae C.
Quod etc.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index