Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 241 > >|
1
LXIII
Tellurę
translata fe­
rè tota aqua
ab ea ſeiun­
geretur.
Gal. In eo igitur, ſi quid video, machi­
nalis motionis, qua terra transferretur, faci­
litatem conſtituis, quod eo ipſo tempore,
quo terra ſupra FVD planum (quod ho­
rizontale vocetur) attolleretur, aqua de­
ſcenderet; ac proinde ſuperioris partis pon­
dus minueretur, donec demum terra pro­
cul à centro translata totius ferè aquæ ponde­
re leuaretur, quæ circa vniuerſi centrum V
aqueum in globum ſuis ſe nutibus confor­
maret.
Guld. Ita planè: nec illud quidem con­
temnendum eſſet compendium, ſi ponderis
aquæ rationes ineamus.
Quotam enim ter­
raquei huius globi partem conſtituendam
eſſe aquam cenſes?
Gal. Res eſt, in qua Geometriæ apices
perſequi non poſſumus, cum exactâ ma­
rium omnium notitiâ careamus, & planè
varia ſit aquarum profunditas: qua propter
coniecturis contentos nos eſſe oportet.
Et
quidem quod ad aquarum ſuperficiem per­
tinet, eas arbitror æquis cum terrâ portioni­
bus globi conuexitatem diſpertire: altitudi­
nem verò adeò inconſtantem reperio, vt ſi
profunditates maiores cum minoribus com­
penſemus, vix vltra milliaris dodrantem aut
integrum milliare altitudini in vniuerſum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index