Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 524 > >|
1Dein junctis SI, SD,fiant ſegmentis SEIS, SEDS,ſec­
tores HSK, HSkæquales, & per Prop. XXXV, corpus Gdeſcri­
bet ſpatium GCeodem Tempore quo corpus Kdeſcribere po­
teſt arcum Kk. que E. F.
LIBER
PRIMUS.
PROPOSITIO XXXVIII. THEOREMA XII.
Poſito quod Vis centripeta proportionalis ſit altitudini ſeu diſtantiæ lo­
eorum a centro, dico quod cadentium Tempora, Velocitates & Spa­
tia deſcripta ſunt arcubus, arcuumque finibus rectis & ſinibus
verſis reſpective proportionalia.
Cadat corpus de loco quovis Aſecun­
87[Figure 87]
dum rectam AS; & centro virium S,in­
tervallo AS,deſcribatur Circuli quadrans
AE,ſitque CDſinus rectus arcus cujuſ­
vis AD; & corpus A,Tempore AD,ca­
dendo deſcribet Spatium AC,inque loco
Cacquiret Velocitatem CD.
Demonſtratur eodem modo ex Propoſi­
tione X, quo Propoſitio XXXII, ex Propo­
ſitione XI demonſtrata fuit.
Corol.1. Hinc æqualia ſunt Tempora quibus corpus unum de loco
Acadendo pervenit ad centrum S,& corpus aliud revolvendo de­
ſcribit arcum quadrantalem ADE.
Corol.2. Proinde æqualia ſunt Tempora omnia quibus corpora de
locis quibuſvis ad uſque centrum cadunt.
Nam revolventium tem­
pora omnia periodica (per Corol.
3. Prop. IV.) æquantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index