Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
131
131 (125)
132
132 (126)
133
133 (127)
134
134 (128)
135
135 (129)
136
136 (130)
137
137 (131)
138
138 (132)
139
139 (133)
140
140 (134)
< >
page |< < (133) of 760 > >|
139133LIBER VI. poßit, fiet ut celerius in ipſo, ac tardius moueatur. Sit itaq;
nunc ipſum D, atque in ipſo celerius mobile longitudinem
tranſeat A B literis deſignatã.
Igitur mobile tardius mino-
rem in eodem longitudinẽ pertranſibit:
deſignetur & ipſa:
&
ſit A C. Quoniã autẽ mobile tardius in toto nunc ipſo,
longitudinẽ A C pertranſiuit:
celerius mobile per eandem
in minore ſanè mouebitur.
Quare ipſum nunc diuidetur: at
erat indiuiſibile.
Fieri ergo non poteſt, ut quicquam in ipſo
nunc moueatur.
At uerò nec in eodem quicquã quieſcere
poteſt:
quieſcere enim id dicebamus, quod eſt aptum ut mo
ueatur, &
nõ mouetur tunc, cùm aptum eſt moueri, & ubi,
&
quemadmodum moueri eſt aptum. Quare cùm in ipſo
nunc nihil ſit aptum moueri, patet nibil etiam in eodẽ quie-
ſcere aptum eſſe.
Prætereà ſi nunc ipſum in utriſq, tẽpo-
ribus idem eſt:
fieriq́; poteſt ut in horum temporũ altero to
to quippiã moueatur, in altero toto quieſcat:
atq; id quod
toto in tẽpore mouetur, in quouis ipſius mouebitur, in quo
ipſum moueri poteſt:
& id quod quieſcit ſimili modo quie-
ſcet:
fit profectò ut idẽ moueatur, ſimul atq; quieſcat: ipſum
enim nunc, ultimum utrorumq;
temporum eſt. Inſuper id
quieſcere dicimus, quod ſimiliter ſeſe habet et ipſum, et par
tes, nunc atq;
prius: at in ipſo nunc non eſt prius, ut patet:
quare nõ fit, ut in ipſo quicquã quieſcat.
Quæ cum ita ſint,
neceſſe eſt &
id quod mouetur, & id quod quieſcit, in tem
pore moueatur, atq;
quieſcat. Omne autem quod mutatur,
diuiſibile eſſe neceſſe eſt.
Nam cùm è quodam in quoddam
ſit omnis mutatio, cùm eſt quidem in eo in quod eſt mutatũ,
nõ ulterius, ut patet, mutatur:
cùm uerò eſt in eo, ex quo eſt
mutatio, &
ipſum, & omnes partes, nondũ mutatur: quod
enim eodem modo ſe habet, &
ipſum, & partes, id non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index