Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 360 > >|
1angulorum æqualitate, ita fluentem, ac deſcenden­
tem concipi postulas, vt etiam intelligamus partem inter
lineas AB, AC, interceptam continuò ea ratione augeri,
vt notatis in AB, & AC, partibus æqualibus AE, EG,
GI, IL, ſemper interceptarum parallelarum incrementa
haberi æqualia aduertamus.
Nempe vt AG dupla est
ipſius AE, ſic GF dupla est ipſius ED: & eadem ratione
IH eiuſdem ED eſt tripla, & LK quadrupla, atque
ita deinceps.
Ex quibus ita concludis: Quare aſſumptis
partibus æqualibus temporis per parteis æqualeis lineæ
AC repræſentatis, notum eſt momenta, ſeu incremen­
ta velocitatis per parallelas repræſentatæ æqualia ac­
quiri ſub huiuſmodi partibus. Hæc ſanè vera ſunt;
ſed recordare verißimè quoque à te dictum numero IV. pun­
ctum A poſſe non tantum pro initio temporis haberi, ſed etiam
pro initio spatij, & (vt item addis) pro initio velocitatis.
Recordor; ſed adnoto ſimul habuiſſe me punctum
A, pro initio temporis quidem æquabiliter ſluentis,
prout comparatur ad lineam AC (aut AB) in parteis
æqualeis diuiſam; pro initio verò ſpatij in longum de­
currendi, prout comparatur ad aream AKL in trian­
gulos æqualeis diſtinctam; ac pro initio velocitatis
continenter acquirendæ, prout comparatur cum linea
parteis æqualeis continuò adſciſcente, quovſque cœ­
pta à puncto A, euadat KL.
Vt igitur punctum A, nunc habes pro initio temporis,
& parteis æqualeis AE, EG, GI, IL, pro partibus
æqualibus temporis; concipe etiam vicißim idem punctum A
initium eſſe ſpatij, cuius parteis æqualeis æqualia item ſeg­
menta AE, EG, GI, IL, deſignent. Quo poſito, tam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index