Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 283 > >|
1lelogrammis circumſcribatur figuræ ABC, altera tertia fi­
gura, quemadmodum diximus in præcedenti, cuius cen­
trum grauitatis H, in linea GD cadat & ſit minor pro­
portio reſidui huius tertiæ figuræ circumſcriptæ ipſi ABC,
ad figuram ABC, quàm FG ad GD.
Multo ergo mi­
nor proportio erit dicti reſidui ad figuram ABC quam F
H ad HD, fiat igitur vt prædictum reſiduum ad figuram
ABC, ita ex contraria parte FH ad HDK; prædicti igi­
tur reſidui centrum grauitatis erit K, extra ipſius terminos,
quod fieri non poteſt: Non igitur F centrum grauitatis fi­
guræ ABC cadit in puncto E, nec ſupra; ergo infra pun
ctum E: & ponitur E centrum grauitatis cuiuslibet figuræ
ex cylindris, vel cylindri portionibus, vel parallelogrammis
æqualium altitudinum quo modo diximus ipſi ABC cir­
cumſcriptæ.
Manifeſtum eſt igitur propoſitum.
PROPOSITIO XXXI.
Omni prædictæ figuræ figura quædam ex cylin
dris, vel cylindri portionibus, vel parallelogram­
mis æqualium altitudi
num circumſcribi po­
teſt, cuius centri graui
tatis diſtantia à prædi­
ctæ figuræ centro gra­
uitatis ſit minor quan­
tacunque longitudine
propoſita.
107[Figure 107]
Sit figura ABC in alteram
partem deficiens ſupradicta,
cuius centrum grauitatis F, propoſita autem quantacumque
longitudine minor ſit FG ipſius BF.
Dico figuræ ABC figu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index