Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="082/01/014.jpg" pagenum="52"/>
              <s id="s.000096">quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
                <lb/>
              tum putat id fieri quia se condenseat aer,
                <lb/>
              errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
                <lb/>
              et repletur item vacuum quod constitit ante,
                <lb/>
              nec tali ratione potest denserier aer,
                <lb/>
              nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
                <lb/>
              ipse in se trahere et partis conducere in unum.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000097">Quapropter, quamvis causando multa moreris,
                <lb/>
              esse in rebus inane tamen fateare necessest.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000098">multaque praeterea tibi possum commemorando
                <lb/>
              argumenta fidem dictis conradere, nostris.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000099">verum animo satis haec vestigia parva sagaci,
                <lb/>
              sunt per quae possis cognoscere cetera tute.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000100">namque canes ut montivagae persaepe ferai
                <lb/>
              naribus inveniunt intectas fronde quietes,
                <lb/>
              cum semel institerunt vestigia certa viai,
                <lb/>
              sic alid ex alio per te tute ipse videre
                <lb/>
              talibus in rebus poteris caecasque latebras
                <lb/>
              insinuare omnis et verum protrahere inde.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000101">quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
                <lb/>
              hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
                <lb/>
              usque adeo largos haustus e fontibus magnis
                <lb/>
              lingua meo suavis diti de pectore fundet,
                <lb/>
              ut verear ne tarda prius per membra senectus
                <lb/>
              serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
                <lb/>
              quam tibi de quavis una re versibus omnis
                <lb/>
              argumentorum sit copia missa per auris.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000102">Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
                <lb/>
              omnis ut est igitur per se natura duabus
                <lb/>
              constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
                <lb/>
              haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000103">corpus enim per se communis dedicat esse
                <lb/>
              sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
                <lb/>
              haut erit occultis de rebus quo referentes
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>