Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO TERTIA.
Lineae descensus gravium, dum naturali motu perpendicula-
riter feruntur, sunt in duplicata ratione diuturnitatum.
Sint LN, KM linea descensus gravium L, K, & sint P
O ipsorum diuturnitates.
Dico LN, KM esse in duplicata ratione ipsarum P, O.
Sint pendula AH, AI, dependentia a puncto A, & eleven-
tur ad libellam ipsius A usque ad E, B, quae in elevatione
producant arcus HB, IE, & sint talis longitudinis, ut du-
cta ACF, secet arcus BC, & EF, portionis minimae, aequa-
les quo ad sensum lineis LN, KM, & sit S, quadratum
diuturnitatis P, & T quadratum O, & Q, R, diuturni-
tates vibrationum BC, & EF.
Quoniam diuturnitates Q, R sunt aequales diuturnitatibus
P, O; S, T, sunt etiam quadrata ipsarum Q, R, & quia
vibrationes integrae pendulorum AH, AI sunt ut qua-
dratum T ad quadratum S, portiones BC, EF, sunt pa-
riter inter se ut quadratum T ad quadratum S, sed
BC, & EF sunt aequales lineis KM, LN, ergo etiam K
M, LN sunt ut quadrata S, T, & proinde in duplicata
ratione P, O, temporum seu diuturnitatum earumdem.
Quod, &c.
Per 5.
pet.
Per 2.
pron.
Per 3.
supposit.
Per 5.
petit.
Per 3.
petit.
Per 1.
pron.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index