Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Seminis ad coitum, e nihilo si crescere possent.
Nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis:
E terraque exorta repente arbusta salirent.

Quorum nihil fieri manifestum est: omnia quando
Paulatim crescunt, ut par est, semine certo:
Crescendoque genus servant.
ut noscere possis
Quaeque sua, de materia grandescere alique.

Huc accedit, uti sine certis imbribus anni
Laetificos nequeat fetus submittere tellus:
Nec porro secreta cibo natura animantum
Propagare genus possit, vitamque tueri.

Ut potius multis communia corpora rebus
Multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
Quam sine principijs ullam rem exsistere posse.

Denique cur homines tantos natura parare
Non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
Transire, & magnos manibus divellere montes,
Multaque vivendo vitalia vincere saecla:
Si non, materies quia rebus reddita certa est
Gignundis, e qua constat quid possit oriri?

Nihil igitur fieri de nihilo posse fatendum est:
Semine quando opus est rebus quo quaeque creatae
Aeris in teneras possint proferrier auras.

Postremo, quoniam incultis praestare videmus
Culta loca, & manibus meliores reddire fetus;
Esse videlicet in terris primordia rerum:
Quae nos fecundas vertentes vomere glebas
Terraique solum subigentes cimus ad ortus.

quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
Sponte sua multo fieri meliora videres.

Huc accedit, uti quaeque in sua corpora rursum
Dissoluat natura, neque ad nihilum interimat res

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index