Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 101 > >|
1do in reliquis figuris æquilateris, & æquiangulis, quæ in cir­
culo deſcribuntur, probabimus centrum grauitatis earum,
& centrum circuli idem eſſe.
quod quidem demonſtrare
oportebat.
Ex quibus apparet cuiuslibet figuræ rectilineæ
in circulo plane deſcriptæ centrum grauitatis idem
eſſe, quod & circuli centrum.
γνωρίμως
Figuram in circulo plane deſcriptam appella­
mus, cuiuſmodi eſt ea, quæ in duodecimo elemen
torum libro, propoſitione ſecunda deſcribitur.
ex æqualibus enim lateribus, & angulis conſtare
perſpicuum eſt.
THEOREMA II, PROPOSITIO II.
Omnis figuræ rectilineæ in ellipſi plane deſcri­
ptæ centrum grauitatis eſt idem, quod ellipſis
centrum.
Quo modo figura rectilinea in ellipſi plane deſcribatur,
docuimus in commentarijs in quintam propoſitionem li­
bri Archimedis de conoidibus, & ſphæroidibus.
Sit ellipſis abcd, cuius maior axis ac, minor bd: iun­
ganturque
; ab, bc, cd, da: & bifariam diuidantur in pun­
ctis efgh.
à centro autem, quod ſit k ductæ lineæ ke, kf,
kg, kh uſque ad ſectionem in puncta lmno protrahan­
tur: & iungantur lm, mn, no, ol, ita ut ac ſecet li­
neas lo, mn, in zφ punctis; & bd ſecet lm, on in χψ.
erunt lk, kn linea una, itemque linea una ipſæ mk, ko:
& lineæ ba, cd æquidiſtabunt lineæ mo: & bc, ad ipſi
ln.
rurſus lo, mn axi bd æquidiſtabunt: & lm,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index