Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 403 > >|
1ex leuioribus: atque ideò ex mari, quàm ex
fluminibus, vel lacubus.
Altera quòd cymbæ
in mari plus ſuſtinent ponderis: reliqua, quòd
nauigium in ea aqua minùs graue eſt.
Opor­
tet hanc autem ob cauſam animaduertere, cùm,
vt dictum eſt, nauigium grauius reddatur in
aquæ ſuperficie ( quia partim eſt in aëre)
quàm in imo, vt quantò magis eleuatur à
cymbis, eò plures ac maiores cymbæ alligen­
tur, ne decepti hac ratione non ſolùm denuò
mergatur, ſed & impetu adiecto omnes ſecum
cymbas in profundum trahat.
Dubitabit au­
tem aliquis, cur exoneratis cymbis B, imple­
tis autem aliis, per A, ſignificantur, non deſ­
cendat nauis, quæ eleuata fuit ab A, cymbis
vacuis?
Non enim plenæ poſſunt ſuſtinere
pondus.
Cauſa eſt, quia factis iam funibus
æqualibus cymbarum A, & B, cùm iam va­
cuum ſeu inane, vel aër, qui in cymbis con­
tinetur potentior ſit nauis pondere, plus tra­
het inane cymbarum B, quàm remittet gra­
uitas aucti poderis cymbarum A.
Itaque hac
ratione perpetuò nauis aſcendet: hoc dunta­
xat obſeruato, vt plenarum cymbarum funes
eò ſint vacuarum cymbarum funibus breuio­
res, quantò pondus lapidum eas cymbas de­
primit.
Sed de ſimplici leuis motu ſurſum ſa­
tis, nunc de motu, qui ex graui & leui com­
ponitur, dicendum erit.
Pro cuius exemplo
mirificè ſe offert Heronis machina, quam
nos ſæpè tractauimus.
Ea ſic ſe habet: A, la­

9[Figure 9]
brum aqua plenum: ſub quo vas B, & ipſum
aqua plenum, ſit iunctum A, vt ex altero in
alterum aqua permeare non poſſit.
Sub B, vas
aliud, quod vocetur C, inane.
Fiſtula D, fera­
tur ex B, in C, cuius ſummum os fermè ad
labrum perueniat.
Fiſtula alia E, quæ ſuper
labrum non parùm aſcendat, & inſerta labro,
in medio penetret vſque ad imum primi va­
ſis, non tamen ipſi imo iungatur.
Alia fiſtula
F, cuius ſupremum in imo labri oſculum ſitum
ſit, inferiùs os in ipſo ſepto inter duo vaſa fi­
niatur, ita tamen vt aqua ex labro per ſuperius
os in vas C, deferatur.
Tunc verò videmus
aquam, quę eſt in B, vaſe, per E, fiſtulam emitti,
ac eò donec finiatur labri aqua vſque perſe­
uerare.
Id quomodo fiat ex duobus motibus
compoſitis demonſtrandum.
Aqua deſcen­
dens per F, fiſtulam, cùm aër in C, non poſſit
ſubſiſtere, aſcendit per D, fiſtulam in vas B,
ſuperiùs.
At verò cum ibi locus aqua plenus
ſit, cogitur aqua aſcendere per E, fiſtulam
preſſa ab aëre, atque ſic effunditur.
Manife­
ſtum eſt igitur hîc duos eſſe motus: vnum ſe­
cundum naturam aquæ deſcendentis ex labro
in C, vas per F, fiſtulam, alterum aëris aſcen­

dentis ex vaſe C, in vas B, quod (vt dictum
eſt) ab aqua ſursùm impellatur.
Ab his igitur
duobus motibus naturalibus violentius im­
petus fit quo aqua ex vaſe B, per fiſtulam
aſcendit.
Verùm motus grauis dum repetit
alternatim folles mouet, aut alias machinas,
quòd in machina Cteſibica demonſtrare
oportunum erat, vt emboli maſculi viciſſim
in modiolis aſcendere, deſcenderétque poſ­
ſent.
Id autem ſic fit: Rota cum pinnis iux­
ta aquæ delabentis caſum ( vt ſolet fieri) ſta­
tuatur, vt ex aquæ perpetuo defluxu ſuper
pinnas rota circumuoluatur, in qua ſit axis
A, quem palàm eſt neceſſe fore, vt & ipſe
circumagatur.
Rotæ deſcriptionem, vt rem
notiſſimam ac in molis omnibus conſpi­
cuam, prætermitto.
Nauigia fa­
ciliùs ex ma­
ri, extrahi,
quàm flumi­
nibus vel la­
cubus.
Machina
Heronis.
De motu al­
lernante.
10[Figure 10]
Trabs ſuperiacens tignis atque incluſa fo­
raminibus rotundis vocetur B, ita vt mobilis
ſit, ac vt in cardinibus circumuolui poſſit.
Iuxta huius extremum E, annulus infixus, cui
alter annulus cum ferrea virga F: hæ rurſus
in annulum finiatur, quem excipiat alter an­
nulus G, virga H, annexus: in extremo H, an­
nulus iunctus eſt, qui vnco ita annectitur in
ſummitate axis A, vt ſecum moueatur, ſed
redeunte axe, redit & annulus ad priſtinum
locum ac ſitum.
Ex altera trabis parte duo
annuli ex aduerſo collocantur C, & D.
Licet
& bis duos & tria paria ſic ex aduerſo collo­
care.
Si igitur emboli aut folles alter C, fune
iungatur, alter D, circumuoluto axe, trahitur
primum trabs verſus D, túncque eleuatur
follium alter ex C, altero cadente D.
Quum
verò rota dimidium axis circumuertit, annu­
lus in imo H, redit ad locum ſuperiorem &
impellit E, propter virgas, & trabs flectitur
verſus C, atque ſic mutata vice folles mo­
uentur.
Nutat enim trabs dextra ac ſiniſtra
viciſſim, ſed non circumuoluitur.
Ergo licet
multa paria follium annulis multis in trabe
ex aduerſo collocatis mouere, ſed robuſta vi
aquæ opus eſt.
Licet & eidem axi alteram
trabem, quod fabri facere ſolent à ſiniſtra
iungere, atque ſic numerus follium duplicabitur.
Nec alio opus eſt auxilio, aliáve quam quæ in
vno patefacta eſt induſtria, ſed ſola maiore vi.
Sed motuum tranſlatio, quæ ſolet in vſu
eſſe, tùm in molendinis, tum horologiis,
quamvis vulgata, tamen ſubtiliori conſtat
ratione.
11[Figure 11]
Motuum
tranſlatio.
Sit igitur rota AB, quæ circumagi poſſit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index