Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1velociùs mouetur quàm D, & D quàm C, & C
quàm B, & B quàm A, & A quàm S, hoc eſt
pondus P illi adne xum.
Igitur motus poten­
tiæ in M (liceat in pagellâ rem ad calculos
reuocare) ad motum ponderis P eſt vt 15625
ad 1. ſunt nimirum ſex Rationes quintuplæ,
ex quibus Ratio motûs potentiæ ad motum
ponderis componitur.
Quare potentia, quæ
abſque machinæ ſubſidio centum pondo mo
uere valeret, hac adhibitâ machinâ pondus
P librarum 1562500. attollet.

III
Cochleæ in­
finitæ Com­
poſitæ uires
cum Gloſſo­
como com­
parantur.
Iam verò in minorum tympanorum FG
HIK locum reponantur helices maiorum̨
tympanorum ABCDE denticulis (quos 25 in
toto ambitu fuiſſe exempli gratia ſtatuamus)
congruentes: ipſaque tympana cum ſuis
axibus in ſpiram deformatis in quadrato lo­
culamento, vt helicis inſinitæ natura fert,
aptè diſponantur.
Conſtat tympani A pe­
ripheriam quintuplo tantùm velociorem eſſe
pondere P; at peripheriam B vigequintuplo
velociorem quàm A: vnicus enim tympani A
denticulus promouetur ab integrâ ipſius B
conuerſione; ideoque vt ſemel A gyrum ab­
ſoluat, vicies & quinquies tympanum B con­
uertatur oportet.
Eademque ratione tympani
C motus cum tympani B motu comparatur,
cuiuseſt vigequintuplus: quemadmodum &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index