Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1nei, aut fimi, aut vinaceorum, aut
fracium: omnibus his etenim vnguenta
fiunt.
Olea odorata
quomodo
fiant, modi
tres.
Vulgatiore itaque hoc ſecundo modo
atque antiquiore Dioſcoridis, in purum
oleum flores quadriduo infundebantur, ex­
ponebanturque in Sole: inde expreſſo oleo
diligentiſſimè tantundem florum recentium
addebatur, ac rurſus ſub torrente Sole ex­
ponebatur: totieſque id facere licebat, do­
nec odorem oleum combiberet: addebantur
& ſpiſſamenta pro vnguentis, vt ex melle,
tum aliis odoratis.
Tertius modus vt calo­
re nullo indiget, ſic repetitione numero­
ſiore, & diuturniore mora.
Itaque flores hoc
exemplo reddunt.
Flores ſuper amygdalas,
vel, quod longè melius eſt, ſuper myrobo­
lani grana purgata, ea enim non ranceſcunt,
aut etiam cinamomum vel crocum ( modus
enim omnium vnus eſt ) conſpergito, ac
ſub ipſis, alternaque diſpone florum, &
amygdalarum folia, compreſſaque tandiu
tene, donec florum odor euaneſcat: quibus
abiectis, pro eis alios flores ſuppone, eadem
ratione: & hoc toties repete: nam non vna
eſt ratio in omnibus, donec amygdalæ ma­
ximum contraxerint odorem, inde illas tor­
culari ſubiicito.
Oportet autem prius cortice
nudare eas, & paululum torrere: hoc modo
plus contrahit virium oleum, & minus cor­
ruptioni obnoxium fit, quòd ſucci nihil in
eo relinquatur.
Subſtantia verò olei totidem modis exci­
pitur, quot modis etiam vires ipſæ.
Sed
non ſine viribus ſubſtantia, at ſine ſubſtan­
tia vires habentur.
An verò oleum aliquod
abſque viribus?
Dubium non eſt excepta
enim igne plurimo, vruntur, nec vim pro­
priam retinent.
Talia verò quæ repentè ac
vi ipſa ignis excipiuntur, ad primum modum
pertinent.
Verùm is floribus aptus non eſt,
ſed lignis, & his quæ illis ſimilia ſunt, velut
garyophylis.
In vitreo vaſe A contrita po­
nuntur, & quantò leuiore licet igne diſtil­
lantur: & ſi liceat, aqua feruente cir­
cum vas poſita oleum elicere, longè erit
melius.
71[Figure 71] 72[Figure 72]
Summitati vaſi pileus vitreus C impo­
nitur, qui quantò latior, eò melior ad vi­
res, odorem ſaporemque transferendos: at­
que idem in vtriſque canalibus.
Ergo pileus
luto, ne reſpiret, aptatur: cui de more, cana­
lis adiacet C, cui alter canalis vitreus adiun­
gitur D, ita luto ſeptus, vt nihil poſſit reſpi­
rare: hic per vas ligneum E tam ſit, quod
aqua perpetuò frigidiſſima repletum habere
oportet: cannula H detrahentes quicquid
iam calorem contraxerit, aliam nuper hau­
ſtam denuò addendo: nam D infrigidatur,
fumique non vruntur, ſed in aquam, vel
oleum tranſeunt, conuerſique per F cana­
lis partem obliquam, & vltra vas aqua
plenum exporrectam, guttatim in vas G
cadunt.
Vt igitur vidi, primò turbidum quod­
dam effluit, ſubſtantiam rei tenuiorem ef­
ferens, pòſt aqua clarior exit, demum oleum,
quod exuſti potius odorem refert, quàm rei
illius à qua defluxit.
Poteſt & canalis D in
ſerpentis figuram effingi, atque ſic minus è
rei ſubſtantia tum virtute peribit.
Secundus modus proportione reſpondet
alteri, cùm beneficio temperatioris caloris
aquæ incocta oleum reddunt, velut de Indi­
co balſamo nuper à nobis dictum eſt.
Atque
eadem ratione è lauri baccis oleum quoque
excipitur.
Ergo generaliter in his ſubſtan­
tiam pinguem, & facilè ſeparabilem eſſe
oportet: ſed & frigore ac ſiccitate coactam,
neque aliter calido & humido ſolueretur,
aut ſepararetur.
Tertius non calore, ſed vi conſtat: com­
munis eſt omnibus fructibus, velut amyg­
dalis, piſtaciis, nucibus, ſeu iuglandibus,
ſeu auellanis, ſeu etiam Indicis, tum myricis
ſeu moſchatis, aliiſque innumeris, puta pi­
neis, piperi, hederæ fructui, perſici & ceraſi
nucleis: tum etiam ſeminibus omnibus, ve­
lut raparum, ricini, raphani, lini, Apollinaris
herbæ, papaueris: hæc enim famoſa, conti­
nentque oleum tum hæc, tum ſemina omnia
alia.
Nam in omni ſemine vita eſt, vita au­
tem omnis in humido pingui, pingue autem
omne, aut in animalibus, & vocatur pingue­
do, cuius tres ſint ſpecies: pinguedo generis
nomine, adeps qui circa certas partes, non
communis eſt toti, vt renum adeps, aut
omenti: & ſeuum, quod ſiccius vtroque eſt,
ob id ſolùm fermè in cornigeris animalibus,
& maximè: & quod in ſenſu carentibus, vt
lapidibus, & partibus plantarum, imò totis
plantis, tum bitumine ſaleque, metallis, aliiſ­
que pluribus, oleumque vocatur.
Eſt autem
lachryma vniuſcuiuſque arboris oleum ter­
reo miſtum.
In omni igitur ſemine oleum
continetur.
Viuere autem omnia ſemina ex
hoc conſtat, quòd ex omnibus, iuxta Theo­
phraſti opinionem, plantæ ſui generis pro­
creantur: aut ergo ex omnibus id fiet, aut
maxima parte, ſiquidem nihil prohibet ali­
qua ſemina oblæſa eſſe etiam toto genere,
cùm etiam quædam animalia talia ſint, vt
talpæ, atque plantæ illæ putredine, aut radi­
ce, vel alio modo quàm ſemine prouenient.
Semen autem dico, quod aliquo tegmine
concluditur: fructum, qui nullo.
Semina o­
leum conti­
nent.
Oleum &
pinguedinis
diſcrimen.
Ob hoc, ſemina quædam vaginulis, vt

phaſelli, cicereſque: quædam ariſtis hærentia,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index