1
Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus
hae sunt rationes, uti primum constituatur, quot genera
sint [futurae]. genera sunt enim thyromaton haec: doricum,
ionicum, atticurges.
Horum <dorici generis> symmetriae conspiciuntur his
rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum
superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum, quae in pronao fuerint.
lumen autem thyretri
constituatur sic, uti quae altitudo aedis a pavimento ad
lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis et ex eis
duae partes <semis> lumini valvarum altitudine constituantur.
haec autem dividatur in partes XII et ex eis
quinque et dimidia latitudo luminis fiat in imo.
et in
summo contrahatur, si erit lumen ab imo ad sedecim
pedes, antepagmenti III parte; <si> XVI pedum ad XXV,
superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII;
si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII. reliqua, quo altiora erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari.
Ipsa autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII parte.
supercilii crassitudo, quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo.
cymatium
faciundum est antepagmenti parte sexta; proiectura autem,
quanta est eius crassitudo.
sculpendum est cymatium
lesbium cum astragalo.
supra cymatium, quod erit in
supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine
supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum,
astragalum lesbium sima scalptura.
corona plana cum cymatio; proiectura autem eius erit quanta altitudo.
supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque
sinistra proiecturae sic sunt faciundae, uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur.