Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 et validis cycni torrentibus ex Heliconis
cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
exprimimus rectoque foras emittimus ore,
mobilis articulat verborum daedala lingua
formaturaque labrorum pro parte figurat.

hoc ubi non longum spatiumst unde una profecta
perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
plane exaudiri discernique articulatim ;
servat enim formaturam servatque figuram.

at si interpositum spatium sit longius aequo,
aera per multum confundi verba necessest
et conturbari vocem, dum transvolat auras.

ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
internoscere, verborum sententia quae sit:
usque adeo confusa venit vox inque pedita
praeterea verbum saepe unum perciet auris
omnibus in populo, missum praeconis ab ore.

in multas igitur voces vox una repente
diffugit, in privas quoniam se dividit auris
obsignans formam verbi clarumque sonorem.

at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
praeterlata perit frustra diffusa per auras.

pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
reddit et interdum frustratur imagine verbi.

quae bene cum videas, rationem reddere possis
tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index