Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
121 95
122 96
123 97
124 98
125 99
126 100
127 101
128 102
129 103
130 104
131 105
132 106
133 107
134 108
135 109
136 110
137 111
138 112
139 113
140 114
141 115
142 116
143 117
144 118
145 119
146 120
147 121
148 122
149 123
150 124
< >
page |< < (114) of 376 > >|
140114M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA que apud eos tragici et comici actores in ſcena peragunt: reliqui autem
artifices ſuas per orcheſtram praeſtant actiones.
Itaque ex eo ſcenici et
thymelici graece ſeparatim nominantur.
Ejus logei altitudo non mi- nus debet eſſe pedum decem, non plus duodecim. Gradationes ſcalarum
(a) inter cuneos et ſedes contra quadratorum angulos dirigantur ad primam
praecinctionem:
ab ea praecinctione inter eas iterum mediae dirigantur,
et ad ſummam quotiens praecinguntur, altero tanto ſemper ampliſican-
tur.
Cum haec omnia ſumma cura ſolertiaque explicata ſint, tunc e- tiam diligentius eſt animadvertendum uti ſit electus locus, in quo leniter
applicet ſe vox, neque repulſa reſiliens incertas auribus referat ſignifica-
tiones.
Sunt enim nonnulli loci naturaliter impedientes vocis motus: uti
diſſonantes qui graece dicuntur χατηχοῦντεζ:
circumſonantes, qui apud eos
nominantur, πεζιηχοῦντεζ:
item reſonantes, qui dicuntur ’ντηχοῦντεζ: con-
ſonantesque quos appellant συνηχοῦντεζ.
Diſſonantes ſunt in quibus vox
prima, cum eſt elata in altitudinem, offenſa ſuperioribus ſolidis corpori-
bus, repulſaque reſiliens in imum, opprimit inſequentis vocis elationem.
Circumſonantes autem ſunt, in quibus circumvagando coacta vox ſe ſol-
vens in medio ſine extremis caſibus ſonans, ibi extinguitur incerta ver-
borum ſigniſicatione.
Reſonantes vero, in quibus, cum in ſolido tactu
percuſſa reſiliat , imagines exprimendo, noviſſimos caſus duplices fa- ciunt auditu.
Item conſonantes ſunt, in quibus ab imis auxiliata cum in-
cremento ſcandens , ingreditur ad aures diſcreta verborum claritate.
Ita ſi in locorum electione fuerit diligens animadverſio, emendatus erit
prudentia ad utilitatem in theatris vocis effectus.
Formarum autem de-
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index